Navigation

Search

Diplomatic Index: Proem

Showing 172 formula instances recorded in the pre-A.D. 900 corpus

“'Dominus regnavit , exultet terra , lætentur insulæ multæ' ; reges terræ et omnes populi et cætera omnia laudent nomen domini , quia exaltatum est nomen ejus solius. Gratia domini nostri Jhesu Christi regis omnium sæculorum fæliciter cotidie adimpletur hæc prophetica exhilaratio, quando reges et gentes orbis terrarum et præcipue juxta divinum oraculum reges insularum multarum adorant et colunt ipsum Jhesum Christum unicum dominum et regem suum ; unde etiam sanctum nomen ejus specialius benedicimus quod vos , præcellentissime fili , cum vestris piæ memoriæ fratribus non solum dampnosa sculptilia dæmoniorum cum paternis erroribus exterminantes , verum salvatorem agnovistis et veræ divinitatis effecti estis cultores , verumetiam ad vertendos subjectos vobis reges et populos fidei balteo ut boni ministri Christi vos accinxistis.”
“'In principio' secundum Geneseos 'fecit Deus cælum et terram' . Cælum videlicet cæli domino constituens . terram autem dedit Adam de qua factus est . iterumque in eam reversus . ipsius fabricatoris testimonio patet . ad eum dicentis . 'Terra es . et in terram ibis . pulvis es . et in pulverem reverteris' . Divisitque terram in filios . ac nepotes eorum . per innumera sæculorum latercula . Novissime quoque nobis secundum apostolum in quos fines sæculorum devenerunt . aliquam portionem regendam sua prædestinatione commendavit .”
“'Nichil intulimus', ut apostolicum confirmat oraculum, 'in hunc mundum nec auferre quid possumus'”
“'Nihil intulimus', ut apostolicum testatur oraculum , 'in hunc mundum , verum nec auferre quid possumus'”
“'Omnia quæ videntur' secundum apostolum 'temporalia sunt . et quæ non videntur æterna sunt' . Idcirco terrenis ac caducis rebus perpetua et mansura Deo patrocinium prestante mercanda sunt .”
“. . . . . . [d]ubitanter conuenit de his q . . . . . . . . . . [c]ommunicando tribuere . m . . . . . . ibus tanto plura cotidie . . . . . . os f . . e ceter . . . a Deo constat accepisse .”
“Ait enim apostolus . 'Nichil intulimus in hunc mundum . nec auferre quid possumus' . et beatus Job . 'Nudus egressus sum ex utero matris et nudus revertar in terram' .”
“Ait enim apostolus . 'Nichil intulimus in hunc mundum . nec auferre quid possumus'. Et beatus Job . 'Nudus egressus sum ex utero matris . et nudus revertar in terram' .”
“Altithroni tonantis cunctam mundi machinam moderantis . qui est et qui erat et qui venturus est melliflua gratia concedente”
“Apostolus Paulus de extremo judicio domini manifestissime loquens ita refert :-- 'Omnes enim stabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque prout gessit sive bonum sive malum.' Quid autem sit quod apostolus pro meritis suis quosque percepturos adfirmat , ipse dominus in evangelio suo manifestat dicens :-- 'Ibunt impii in supplicium æternum , justi autem in vitam æternam :'”
“Apostolus Paulus de extremo judicio manifestissime loquens ita dixit :-- 'Omnes enim stabimus ante tribunal Christi ut recipiat unusquisque prout gessit sive bonum sive malum.' Etiam ipse dominus in evangelio suo manifestat dicens :-- 'Ibunt impii in supplicium æternum justi autem in vitam æternam.' Hoc sane tremendum et terribile Dei omnipotentis judicium omnibus est nobis perhorrescendum .”
“Appropinquantem mundi terminum . etiam per indicia comperta et signa manifesta declaratur . quemadmodum sacra evangeliorum oracula pronuntiant . humani quoque generis proles . certis et incertis condicionum eventibus de hac temporali luce multis ac miris modis rapitur .”
“Beantis universorum voce monemur præclara procuremus incessanter sine amaritudine mentis huius sæculi ambitione integra libertate apertis januis intrare ad eum qui suo cruore scelera nostra detersit injusta . Licet primi prothoplasti facinore violata . improbis successionibus deterioranda istic degentibus vilescerent ; tamen omnibus namque sapientibus notum ac manifestum constat quod dicta futura vel facta pro multiplici erumpnarum perturbatione et cogitationum vagatione frequenter ex memoria recedunt . nisi literarum apicibus et custodiæ cautela scripturarum reserventur . et ad memoriam revocentur .”
“Celum pugillo continens . terram palma metens . omnibusque ut voluerit finem imponet .”
“Certe ea quæ sunt a sapientibus 7 prudentibus etiam a pontificibus 7 p[ro]ceris salubria ac necessaria componenda caracteribus litterarum 7 certis signis scedularum scribenda sunt 7 notanda ne forte philosophorum et stoicorum scientia in oblivionem tradatur .”
“Certe fugitiva et caduca itaque est status istius mundi . et omnia quae videntur hic velocius ad finem trahunt . et quae non videntur fixa ac mansura in aeternum permaneant . Ideo cum istis temporalibus ac transitoriis huius saeculi divitiis aeterna praemia ac semper gaudia manentia . studeamus in caelestibus conparare; Vocante nos ad se domino nostro Jhesu Christo qui ait; 'Venite ad me omnes qui laboratis et honorati estis et ego reficiam vos' .”
“Certe fugitivus et caducus est status istius mundi . et omnia quæ videntur hic . vento velocius ad finem trahuntur . et quæ non videntur fixa ac mansura in æternum permanent . Ideo istis temporalibus ac transitoriis huius sæculi divitiis æterna præmia ac semper gaudia manentia studeamus in cælestibus comparare . vocante nos ad se domino nostro Jhesu Christo qui ait . 'Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos' .”
“Certis adstipulationibus nos sancti et justi patres frequentativis orationibus admonent . ut Deum quem diligimus et credimus intima mentis affectione . cum bonorum operum diligentia incessanter amemus et timeamus . quia retributionem omnium actuum nostrorum in die examinationis juxta uniuscujusque meritum reddet . Ideoque subtilissima mentis certatione illum imitari satagamus . licet mortalis vitæ pondere pressi . et labentibus huius sæculi possessionibus simus incecati tamen miserationis ejus largitate caducis opibus æterna cælestis vitæ præmia mercari queamus .”
“Certissime itaque absque dubitatione constat omnia quæ videntur temporalia esse , et quæ non videntur æterna esse .”
“Certissime itaque absque dubitatione constat omnia quæ videntur temporalia esse . Et ea quæ non videntur æterna esse .”
“Certissime itaque et absque dubitatione constat omnia quæ videntur temporalia esse . et ea quæ non videntur æterna esse .”
“Constat ergo et incunctanter verum esse patet omina quæ hic humanis cernuntur visibus . Vana ad caduca transitoriaque fieri . atque ea quæ hominum oculis velantur semper mansura et sine fine stabiliter perdurare in sæcula . Unde et certissime notum est ex auctoritate testimoniorum sacrorum voluminum . Quod cum istis fugitivis mundanis rebus sempiterna mercare possint cælestia regna .”
“Constat ergo et incunctanter verum esse patet omnia quæ hic humanis cernuntur visibus vana ac caduca transitoriaque fieri . atque ea quæ hominum oculis velantur semper mansura . et sine fine stabiliter perdurare in secula . Unde et certissime notum est ex auctoritate testimoniorum sacrorum voluminum . quod cum istis fugitivis mundanis rebus sempiterna mercari possunt cælestia regna .”
“Cum ante oculos superni judicis cuncta perspicaciter oculis suæ potentiæ cernentis sistamus . ejusque portemus imaginem qui nos in crucis robore suo præciosissimo redemit cruore . et paradisi reseravit ingressum . sua mirifica ascensione . magna nobis est necessitas bonis insudare operibus . dum adhuc hic corpore vivimus . menteque sedula celestis regni anhelare alodem . ne cum venerit meritorum justus discussor quid in nobis repperiat noxium unde dampnemur . sed magis ipsius allubescente clementia placitum unde coronemur beatarum adunati animarum cuneis .”
“Cum constet omnibus catholicis et recte credentibus in domino , quod tempora huius temporalis vitæ longe lateque per orbem incertis ac diversis causis quotidie transeunt , necnon homines subitanea ægritudine præventi , statim vitam finiendo deserunt . simulque omnia fugitiva amittunt et ideo sine aliqua tarditate beneficia domini pauperibus hic tribuendo erogemus . ut illic fructum mercedis in æterna patria sine fine cum domino fæliciter accipiamus .”
“Cum cuncta cotidie fugitive vitae tempora prosperis et adversis causis Consistere cernimus . rapidissimoque cursu annorum spatia regnorumque ubique gaudia . finita esse manifestissimis signis declaratum est .”
“Cum igitur dominus secularia regimina rite creator regere ita decreverit . ut nobis non solum quæ temporalia creaverit ad victum largiendo cotidie distribuit . immo etiam eisdem ipsis momentaneis æterna posse mercare promiserit”
“Cum quis religiosorum uirorum fideliter deo famulantibus ex temporalibus terrenisque substantiis donare decreuerit . hoc pro certo Christo donatori bonorum omnium redonare constat .”
“Cuncta labilis vite subsistentia momentanea et præ oculis caduca decessu presentium proximorum cernentes . festinandum nobis est summopere . 'ut bonum operemur ad omnes' . sicut affirmat apostolica locutio . 'maxime autem ad domesticos fidei' .”
“Cuncta labilis vitæ huius subsistentia momentanea et caduca præ oculis decessu præsentium proximorum cernentes festinandum nobis est summopere . ut 'operemur bonum ad omnes' sicut veridica apostolici dogmatis comprobat assertio 'maxime autem ad domesticos fidei'”
“Cuncta quæ videntur temporalia esse et quæ non videntur eterna fieri verum constat cum hiis transitoriis eterna mercari posse ex sacrorum voluminum testimoniis certum tenemus .”
“Cuncta regalia sceptra recto justoque moderamine jugiter gubernante pio salvatore hominum .”
“Cuncta regalia sceptra recto justoque moderamine jugiter gubernante pio salvatore hominum.”
“Cuncta regalia sceptra recto justoque moderamine jugiter. . . . salvatore hominum .”
“Decet igitur ut regalis benignitas omnipotentis Dei et sanctorum martyrum quantum valeat honore prevideat . Quia honor Dei et pia in sanctis ejus devocio ; stabilitas est regni terreni . et prosperitas longevæ vitæ ; et indubitata eterne mercedis retribucio.”
“Dum certum constat omnibus orthodoxis ac catholicis viris quod istius volubilis vitæ transitoria videlicet tempora momentaneis cursibus termino adpropinquare . Et inrevocabiles esse jam præteriti dies . necnon annorum curricula cum suis mensibus in priorem statum numquam reverti a nullo credentium dubitatur . et cætera quæ restant subsequentia nullam facere moram festinando ad finem pro certo noscuntur .”
“Dum conditoris nostri providentia omnis creatura valde bona in principio formata formoseque creata atque speciose plasmata est supra et infra celos tam in angelis quam etiam in hominibus ac in multimodis ac diversis speciebus jumentorum . animalium . piscium . volucrum . que omnia nature sue jura natus creatoris persolvant . nisi homo solus qui ad imaginem suam plasmatus est et omnibus prælatus . tamen propter prævaricationem corruens in mortem . et primam immortalitatis stolam miserabiliter domini contempnendo mandatum amisit. Iccirco ille divitie eligende sunt que nunquam decipiunt habentem . nec in ipsa morte amittuntur . sed plus habundant dum cernitur quod amatur .”
“Dum in nostris temporibus bellorum incendia - et direptiones opium nostrarum . necnon et uastantium crudelissima depredatione hostium - barbarorum - paganorum - et gentium multiplici tribulatione affligentium . usque ad internitionem tempora cernimus incumbere periculosa .”
“Dum in nostris temporibus bellorum incendia . 7 direpcione opium nostrarum necnon 7 vastancium crudelissima deprædacione hostium barbarorum paganorumque gencium multiplici tribulacione affligencium usque ad internicionem tempora cernimus incumbere periculosa .”
“Ea que secundum decreta canonum et statuta synodalia salubriter definiuntur . quamvis sermo solus ad testimonium sufficeret . attamen ob incertam futurorum condicionem . firmissima scripturarum syngraffat . et cautionum cyrografis sunt roboranda .”
“Ea que secundum decreta canonum salubriter decernuntur, quamuis sermo tantum ad testimonium sufficeret, tamen pro incerta futuri temporis ambiguitate firmissima litterarum astipulatione roborentur.”
“Ea que secundum ecclesiasticam disciplinam ac sinodalia decreta salubriter definiuntur, quamuis solus sermo sufficeret, tamen pro euitanda futura temporis ambiguitatem fidelissimis scripturis documentis sunt commendanda.”
“Ea quæ secundum decreta canonum tractata fuerint, licet sermo tantum ad testimonium sufficeret, tamen pro incerta futuri [temporis fortuna], cirographorum cedulis sunt roboranda .”
“Ea quæ secundum ecclesiasticam disciplinam ac synodalia decreta salubriter definiuntur quamvis solus sermo sufficeret tamen pro evitando futuri temporis ambiguetate fidelissimis scripturis et documentis sunt commendata.”
“Ea quæ secundum timorem et amorem domini religiosa largitionis devotione diffiniuntur , quamvis solus sermo sufficeret promulgare , tamen , pro incerta futurorum temporum conditione scriptis publicis et documentorum gestis sunt confirmanda .”
“Egregius agonista sermocinatus est in scripturis divinis 'omnia que videntur temporalia sunt , que autem non videntur eterna' . Idcirco superflua utentibus divinus sermo ut suprataxati sumus terribiliter premonet ut huius seculi caduca contempnentes spiritaliaque imitantes celestia properemus ad regna .”
“Esto nobis adiutor Deus quem credimus et diligimus et scimus retribucionem operum nostrorum.”
“Esto nobis adjutor Deus , quem credimus et diligimus et scimus retributorem operum nostrorum .”
“Et ea vero quæ in æterna patria sanctis promissa sunt sine fine permanebunt .”
“Evidentia rerum et experientia declarant cassabundam mortalium vitam , et innumeris cotidie calamitatibus constringi , ita dumtaxat ut ante a quibus teneri ac possideri putatur , repente et mumentaneo intervallo lugubriter evanescat . Ideo singulis quibusque sollicite studendum est , ut dum indulta temporum spatia Dei nutu concessa manent , ne sine fructu spiritalium bonorum easdem indutias transeant .”
“Evidentia rerum experimenta declarant cassabundam mortalium vitam innumeris cotidie calamitatibus constringi . ita dumtaxat ut ab hiis quibus teneri ac possideri putantur . repente momentaneo intervallo lugubriter evanescunt . Idcirco singulis quibusque sollerter studendum est dum indulta temporum spatia Dei nutu concessa sustinent ; ne sine fructu spiritualium virtutum easdem inducias transeamus . Idcirco in nomine domini nostri Jhesu Christi regnantis in perpetuum universa quæ subsistunt constant ; in cujus etiam nomine hæc scriptura confirmata sit .”
“Fortuna fallentis seculi procax , non lacteo immarcescibilium liliorum candore amabilis , sed fellita ejulandæ corruptionis amaritudine odibilis , filios in valle lacrimarum fetentis carnis rictibus venenosis mordaciter dilacerat ; quæ quamvis arridendo sit infelicibus attrectabilis , Acherontici tamen ad ima Cociti , ni Satus alti subveniat boantis , impudenter est declivis . Et ideo , quia ipsa ruinosa tanaliter dilabitur , summopere festinandum est ad amena indicibilis letitiæ arva , ubi angelica himnidicæ jubilationis organa , mellifluaque rosarum odoramina , a bonis beatisque naribus inestimabiliter dulcia capiuntur sineque calce auribus felitium hauriuntur.”
“Gubernante altithrono tonanti cunctaque mundi monarchia moderanti qui est et qui erat et qui venturus est . Cujus melliflua gratia arridenti .”
“Gubernante altithrono tonanti cunctaque mundi monarchia moderanti qui est et qui erat et qui venturus est . cujus melliflua gratia adridenti .”
“Iccirco cunctis agendum est ut hic bonis actibus future beatitudinis felicitatem adipisci mereantur .”
“Iccirco cunctis agendum est ut hic bonis actibus future beatitudinis felicitatem adipisci mereantur .”
“Iccirco cunctis agendum est ut hic bonis actibus future beatitudinis felicitatem adipisci mereantur.”
“Iccirco cunctis agendum est ut hic bonis actibus future beatitudinis felicitatem adipisci mereantur.”
“Idcirco cunctis agendum . ut hic bonis actibus future beatitudinis felicitatem perpetualiter adipisci mereantur .”
“Idcirco cunctis agendum est . ut hic bonis actibus futuræ beatitudinis felicitatem perpetualiter adipisci mereantur .”
“Idcirco cunctis agendum est ut 'h'ic bonis actibus futuræ beatitudinis felicitatem perpetualiter adipisci mereantur .”
“Incitante divine auctoritatis agyographo multiphariæ commonemur . ut terrena presentis saeculi lucra largiflue dantes cælestia eternæ beatitudinis emolumenta jugi indefessoque adquiramus lucello .”
“Incitante divine auctoritatis agyographo multiphariæ commonemur ut terrena presentis seculi lucra largifluæ dantes cælestia æternæ beatitudinis emolumenta jugi indefessoque adquiramus lucello .”
“Itaque ut apostolicum testatur oraculum . Nichil intulimus in hunc mundum . nec auferre quid possumus .Iccirco terrenis æterna mercanda sunt .”
“Juste a nobis pietatis opera persolvenda sunt .”
“Licet per totum ubique mundum beatorum martyrum qui suum pro Christo sanguinem fuderunt merita divine laudis exultacione celebranda sint . eorumque Dei auxilio exempla gloriosa sequenda ; precipue nobis tamen beatissimi Albani qui sub hac Britannie insula gloriosus martyrio effulsit memoria . pia semper intencione et sedula sollicitudine observanda est .”
“Licet ubique per totum mundum beatorum martyrum qui suum pro Christo sanguinem fuderunt merita ; divine laudis exultacione celebranda sint . eorumque Dei auxilio exempla gloriosa sequenda ; precipue tamen nobis beatissimi Albani qui sub hac Britannie insula gloriosus martyrio effulsit memoria . pia semper intencione 7 sedula sollicitudine observanda est .”
“Nemroth gigante Babiloniam edificante . 7 turrim confusionis linguam dispertitam fuisse lata declarat scriptura . ac deinde arma 7 bella cepisse per odium . Sed transmigrante Babilonie tirannide Romam caput extulisse . haut dubium est que per linguas 7 populos leges 7 judicia instituit . 7 census reddere vi coegit . Gratia vero superfusa cui honor . cui vectigal deberetur reddere non renuit dicens . 'Reddite que sunt cesaris cesari . 7 que sunt Dei Deo' . Hoc ergo audito 7 prelibato .”
“Nichil intulimus in hunc mundum sed nec auferre quid possumus . Ideo præmia æternæ patriæ nobis caducis cælestia momentaneis manentia sunt mercanda .”
“Nichil intulimus in hunc mundum uerum nec auferre quid possumus. Idcirco terrenis et caducis eterna et celestia superne patrie premia mercanda sunt.”
“Nichil intulimus in hunc mundum verum nec auferre quid possumus ; ideo terrenis cælestia et caducis æterna mercanda sunt.”
“Nichil intulimus in hunc mundum, uerumtamen nec auferre quid possumus, et ideo cum terrenis et caducis eterna premia mercanda sunt.”
“Nihil intulimus in hunc mundum verum nec auferre quid possumus . Idcirco terrenis et caducis cælestis patriæ præmia mercanda sunt .”
“Nihil intulimus in hunc mundum verum nec auferre quid poterimus . idcirco terrenis et caducis æterna et cælestia supernæ patriæ premia mercanda sunt.”
“Nos quidem presentis uite caducam celeritatem considerantes, idcirco unicuique intenta mentis prouidentia cogitandum est, ut aliquid pro redempcione anime sue agat quamdiu uixerit in hoc seculo.”
“Omne quidem decretum commutacionis atque commercium temporalis negociacionis inter mortales solet apiscibus inextricabili scilicet roborari federe secundum antiquitus collatam ne forte nascencium sobolis delicto falsitatis ignorantes contamine[n]tur rursumque dampnare conentur quæ fida inter se primorum autoritas sub almæ trinitatis contestacione stabili constituit jure .”
“Omne quod secundum presens seculum agitur vix usque ad mortem sufficit . quod vero pro eterna vita agatur . eciam post mortem permanet in eternum . Idcirco intenta mentis providentia unicuique cogitandum considerandumque est . quatenus labentibus huius seculi possessionibus mansuras celestium promissionum diviciis obteneat .”
“Omnem hominem qui secundum Deum uiuit et remunerari a Deo sperat et optat, oportet ut piis precibus assensum ex animo hilariter prebeat, quomodo certum est tanto facilius ea que ipse a Deo poposcerit consequi posse, quanto et ipse libencius hominibus recte postulata concesserit, quod tunc bonorum omnium largitori Deo acceptabile fit, cum pro eius amore et utilitate famulancium ei peragitur.”
“Omnem hominem qui secundum Deum uiuit et remunerari a Deo sperat et optat, oportet ut piis precibus consensum hilariter ex animo prebeat, quoniam certum est tanto facilius ea que ipse a Deo poposcerit consequi posse, quanto et ipse libentius Deo aliquid concesserit.”
“Omnem hominem qui secundum deum uiuit et remunerari a deo sperat et optat . oportet ut piis precibus assensum hilariter ex animo prebeat . Quoniam certum est tanto facilius ea quae quisque a deo poposcerit consequi posse quanto et ipse libentius hominibus recte postulata concesserit .”
“Omnem hominem qui secundum deum uiuit et remunerari a deo sperat et optat ; oportet ut piis precibus assensum hilariter ex animo prebeat . Quoniam certum est tanto facilius ea que quisque a deo poposcerit consequi posse ; quanto et ipse libentius hominibus recte postulata concesserit .”
“Omnem igitur hominem sicut frequenter celesti magisterio adhortante didicimus . qui sub Christiana religione uite celestis premia consequi desiderat . necesse est ut in presenti pietatis insistat operibus . et terrenis rebus atque transitoriis in quantum deo largiente sufficiat sibimet eterna mercatur bona . suasque preces ad diuinam peruenire clementiam cotidie citius per hoc faciat . Quod ipse aliorum in suis necessitatibus libenter exaudiat . attentius reminiscens quod quibusque religiosis postulationibus tanto libentius tantoque promptius consensus prebendus est ; quanto et illis qui praecatores sunt utilior res secundum hoc uisibile seculum nunc impertitur . et illis qui concessores existunt . pro impertito opere pietatis uberior merces secundum inuisibile postmodum tribuetur .”
“Omnia 'quæ videntur temporalia sunt , et quæ non videntur æterna sunt.' Et iterum lubrica sæculi fragilitas ostenditur , cum per eundum apostolum dicitur : 'Nichil intulimus in hunc mundum , nec auferre quid possumus.' Iccirco caducis et terrenis æterna celestis infulæ corona comparanda est .”
“Omnia 'quæ videntur temporalia sunt : et quæ non videntur æterna sunt' . Iccirco visibilibus invisibilia et caducis cælestia præferenda sunt.”
“Omnia que in hoc mundo . ad solacium mortalis vitæ data sunt . temporalia sunt . et ea vero . quæ in regno celestis vitæ sanctis promissa sunt . sine fine permanebunt . Ideo caducis et vanis rebus æterna . et jugiter permansura gaudia . celestis patriæ magnopere mercanda sunt .”
“Omnia que in hoc mundo ad solatium mortalis uite data sunt, temporalia sunt, et ea uero que in regno celestis uite sanctis promissa sunt, sine fine permanebunt.”
“Omnia que secundum presens seculum laboramus uix usque ad mortem sufficit, quod uero pro eterna uita agatur, utique post mortem conseruatur.”
“Omnia que uidentur temporalia sunt - et que non uidentur eterna sunt .”
“Omnia que uidentur temporalia sunt et que non uidentur eterna sunt, iccirco terrenis et caducis eterna et iugiter mansura mercanda sunt.”
“Omnia que uidentur temporalia sunt, que autem non uidentur eterna sunt. Ideo caducis et uanis rebus eterna et iugiter permansura gaudia celestis patrie magnopere mercanda sunt.”
“Omnia que uidentur temporalia sunt, que autem non uidentur eterna sunt. Ideo caducis et uanis rebus eterna et iugiter permansura gaudia celestis uite mercanda sunt.”
“Omnia que videntur temporalia sunt . que non videntur eterna sunt . Ideo parvis et vilibus rebus eterna et mansura jugiter mercanda sunt .”
“Omnia quæcunque secundum ecclesiasticam normam justo moderamine decernuntur . quanquam proprium robur juris obtineant . attamen quia incertus humanæ vitæ status evidenter agnoscitur . paginis saltim vilibus pro ampliore firmitate roburentur .”
“Omnia regna huius labentis uite regnorumque dispensatores ab initio istius sæculi cum uelocitate deficientes ceciderunt ideo fugitiuis ex mortalibus rebus aetærna gaudia promerenda sunt”
“Omnia regna huius labentis vitæ regnorumque dispensatores ab initio histius saeculi cum velocitate deficientes ceciderunt , Ideo fugitivis ex mortalibus rebus æterna gaudia promerenda sunt .”
“Omnia regna huius vitæ labentis , regnorumque dispensatores ab initio istius sæculi cum velocitate deficientes transeunt . Ideo fugitivis et mortalibus rebus æterna gaudia promerenda sunt .”
“Omnia speciosa regna huius labentis uite regnorumque dispensatores cum uelocitate deficiunt . et cuncta que uidentur cassabunda et morituri sunt ; que autem non uidentur - eterna sunt ; ideo caducis et uanis rebus iugiter mansura gaudia mercanda sunt.”
“Omnia speciosa regna huius labentis vitæ regnorumque dispensatores cum velocitate deficiunt et cuncta quæ videntur cassabunda et morituri sunt quæ hic non videntur æterna sunt ideo caducis et vanis rebus jugiter mansura gaudia mercanda sunt”
“Omnibus patet fidelibus quod hic non habemus manentem civitatem ; juxta gloriosi doctoris gentium Pauli vocem . quoniam per momentanea succedentium temporum curricula et carnis fragilitatem . omnia labentis vitæ subsistentia festinare videntur ad finem .”
“Omnibus ut reor luce clarior mortalibus patet . quod digne gloria parvipendenda est mundi quia decidit ut flos feni .”
“Omnibus ut reor luce clarius mortalibus patet quod digna gloria parvipendenda est mundi , quia decidit ut flos fæni .”
“Omnibus ut reor luce clarius mortalibus patet quod digne gloria parvipendenda est mundi . quia decidit ut flos feni .”
“Omnis felicitas fallentis vite et pereuntis regnorumque custodes et dispensatores velocissimis cursibus velud fumus deficient non ruinosis rebus temporalibus et fugitivis causis speciosa premia et jugiter mansura gaudia eterne beatitudinis mercanda est”
“Omnis itaque huius vitæ prosperitas Deo miserante existit . etiam et futuræ vitæ beatitudo eo largiente perveniet .”
“Orbita labentis seculi cotidiano deficit occasu . Hoc quoque indicio fideles quique opido commonentur quo bonorum operum exempla sectantes patrum in benivolencie proficiendo successu temporalium vicissitudine bonorum perpetua et incommutabilia regni cælorum mereantur adipisci gaudia . sine termino permansura .”
“Orbita labentis seculi cotidiano deficit occasu . Hoc quoque indicio fideles quique oppido commonentur quo bonorum operum exempla perfecte sectantes in patrum benivolencie proficiendo successu temporalium vicissitudine bonorum perpetua 7 incommutabilia regni celorum mereantur adipisci gaudia .”
“Piis religiosisque petitionibus et maxime fideliter famulantium Deo omnem hominem qui secundum Deum vivit et remunerari a Deo sperat et optat necesse est ut hilariter assensum ex animo praebeat quoniam certum est tanto facilius ea quae quisque a Deo poposcerit consequi posse quanto et ipse libentius hominibus utiliter postulata concesserit . quod tunc bonorum omnium largitori Deo acceptabile sit cum pro ejus amore et utilitate famulantium ei peragitur.”
“Plerumque etenim contingere solet ut res possessæ hereditatis acquisitæ in contentionem plerisque et altercationis conflictum deveniunt nisi cum indoneis testibus et subscriptionibus sapientium et fidelium personarum testimoniis tractata et confirmata fuerint . Quapropter sapientes salubrem consilium prudentium quærunt , et cyrographorum cautionibus et heroicorum virorum testimoniis confirmantur ne imposterum aliquibus altercationibus vel scrupulo falsi suspitionis corrumpuntur , aut nebulo ingorantiæ in aliquo fuscetur.”
“Precedentium etenim temporum antiquitate ac diuersitate succedentium imperiorum a predecessoribus prouide plura disposita, ignorantie caligine iccirco cassabuntur, dum litterarum notis origo institutionum minime deprehenditur tradita. Ne qua uero ex accidenti obiectione posteris dissensio oriatur, prout pridem censuit peritorum constitutio ueluti uice testamenti stilo edenda ac iure sunt hereditaria successoribus relinquenda, ut seculis et generationibus ueritas in preteritis actibus declaretur.”
“Qua de re unicuique cogitandum quantum sibi suf]ficiat possessio, ut cum rebus tran[s]itoriis labentibusque sibi æterna pre[paret premia, quod huius uite presentis quibusque nolentibus] uel uolentibus adpropinquat ter[mi]nus.”
“Quamuis igitur sermo solus catholicorum Dei seruorum ad testimonium rebus rite peractis fideliter sufficere possit ac debeat, iuxta sacre scilicet scripture assertionem quia in ore duorum inquit uel trium testium stabit omne uerbum, attamen ob incertam futurorum temporum conditionem manifestissimis auctorum cirographis necnon et firmissimis testium plurimorum adstipulationibus ac subscriptionibus sunt roboranda, ne quando labentibus annis atque incerto quippe statu aduenientium hominum inscius quis quomodo se res haberet aut inprobus et auarus aduersus ueritatem aditum quomodo repperire causando et inuidendo ualeant. Quoniam sepe ex ignorancia, sepe quoque quod est execrabilius ex inprobitate contingit ut de negotio rerum uere et bene gestarum nascatur. Et quia omnem hominem qui secundum Deum uiuit et remunerari a Deo sperat et optat, oportet ut piis precibus assensum ex animo hilariter prebeat, quoniam certum est tanto facilius ea que ipse a Deo poposcerit consequi posse, quanto et ipse libentius hominibus recte postulata concesserit; quod tunc bonorum omnium larcitori Deo acceptabile fit, cum pro eius amore et utilitate famulantium ei peragitur.”
“Quamuis parua et exigua sunt que pro admissis peccatis offerimus, tamen pius Dominus et redemptor noster non quantitatem muneris sed deuotionem offerentium semper inspicit.”
“Quamvis enim sermones fidelium personarum ad noticiam alicujus donacionis in curriculo presentis temporis sufficiant ea tamen que pro amore omnipotentis Dei aut data vel facta sunt in aliqua donacione debemus indiciis literarum cum ydoniis testibus roborare.”
“Quamvis sermo solus catholicorum ad testimonium rerum rite peractis sive peragendis fideliter sufficiat . tamen ob incertum futuri temporis eventum quoniam sæpe ex ignorantia sive etiam ex inprobitate contingit ut denegatio rerum vere gestarum nascatur .”
“Quamvis solus sermo sufficeret Ad testimonium attamen pro cautella futurorum temporum ne quis forte posterum fraudulentam ignorantiæ piaculum perperam incurrat idcirco scedulis saltim vilibus pro ampliore firmitatis supplimento necessarium reor adnectere”
“Quanuis parua et exigua sint que pro ammissis offerimus . tamen pius omnipotens deus non quantitatem muneris sed deuotionem offerentium semper inquirit .”
“Quia unicuique homini in hac mortali uita degenti a incertus est cursus atque finis uite temporalis”
“Quicquid concedendum est aregali dono fidelibus, libello litterarum muniri debetur, quia fragilis hominum memoria recedit et traditio litterarum semper ad memoriam reducit.”
“Quid aliud in hoc mundo adipisci possumus nisi ut animas nostras Deo offerentes et per beatam spem eternam mereri dignemur uitam.”
“Quoniam spes Christianorum hominum his mercedem pollicetur”
“Quoniam spes Christianorum hominum his mercedem pollicetur eternam, qui pro intuitu pietatis seruis et ancillis Dei aliquod temporale subsidium misericorditer tribuunt”
“Quoniam transeuntis quidem mundi vicissitudo cotidie per incrementa temporum crescit . et crescendo decrescit . et ampliando minuitur . crescentibus repentinis variorum incursuum ruinis finis esse cunctis in proximo cernitur . ideo vanis ac transsilibus rebus mansura celestis patriæ præmia mercanda sunt.”
“Quotiens sanctis ac uenerabilibus locis uestris aliquid [o]fferre uidemur . uestra uobis reddimus non nostra largi[mur] .”
“Quotienscunque aliquid pro opere pietatis Christi membris impendimus nostræ animæ fore prodesse credimus quia sua illi reddimus non nostra largimur .”
“Regibus potentibus et huius sæculi divitibus cum fallacibus istius lugubri mundi substantiis quæ omnia sicut umbra evanescunt . æternæ vitæ præmia mercanda sunt .”
“Regnum Dei querendum est super universa lucra terrena Paulo testante apostolo quae enim videntur temporalia sunt Sed que non videntur aeterna sunt quid prodest homini totum mundum lucrare si anima ejus detrimentum patietur”
“Rixiende ure dritte halende Crist.”
“Saeculi namque labentis tempora, sicut umbrae fugientes, sic velociter tranant, varieque eventuum status in cogitationes hominum conscendunt. Ideo omnes firmas statutiones nostras litterarum ser'i'e confirmamus, ne posteris cadant ex memoria precedentium decreta patrum. Grecorum talibus exemplis statuta sunt, qui quod scire volunt litteris tradunt, ne ex memoria labetur; estque nobis necesse præmeditandum in fugabundis temporibus saeculi quomodo ad aeternam felicitatem pervenire valeamus ; quia cuncta que videntur fugitiva sunt et caduca, que autem non videntur perhenniter sunt manentia.”
“Saeculi namque laventis tempora umbræ fugientes velociter tranant . variæque eventum status in cogitationes hominum conscendunt . ideo omnes firmas statutiones no[str]as litterarum seriæ confirmamus . ne posteris cadant ex memoria praecedentium decreta patrum Grecorum ad hoc inbuti exemplis qui quod scire volunt litteris tradunt ne ex memoria lavetur estque nobis necesse praemeditandum in vagabundi temporibus sæculi ; Quomodo ad æternam felicitatem pervenire valeamus quia cuncta quæ videntur fugitiva sunt ad caduca . quae autem non videntur perenniter sunt manentia .”
“Saeculi namque laventis tempora umbræ fugientes velociter tranant varieque eventum status in cogitationes hominum conscendunt ideo omnes firmas statutiones nostras litterarum serie confirmamus ne posteris cadant ex memoria præcedentium decreta patrum Græcorum ad hoc inbuti exemplis quicquid scire volunt litteris tradunt ne ex memoria lavetur estque nobis necesse præmeditandum in vagabundis temporibus sæculi . quomodo ad aeternam felicitatem pervenire valeamus quia cuncta quæ videntur fugitiva sunt ad caduca quæ autem non videntur perenniter sunt manentia .”
“Sedulo namque nonnullis et maxime per instantis vitæ turbidam discordiæ rabiem . in hac decrepita finis mundialis canitiæ contingere solet quod simplicem memorialis præcordii oculum turbines obliviose obscenitatis quatientes reverberant ; seu nebulæ neglegentiarum nubiferis deprivationum fuscationibus ; a recte possessionis jure radiantem . justitiæ Phoebum obnubilant ; quapropter necesse cuilibet homini . est . ut litteratoriis apicibus omnia atquisita . seu possessa . ob præsentium sive succedentium cantelam . quæ a catholicis vel heroicis viris cujuslibet persone majoris minorisve . potestatis Deo ejusque sanctis per celorum celsitudinem tradita sunt etiam testimonio et roboratione ipsorum firme rationis serie firmentur . rectoque caraxantis stilo in scedulis notentur”
“Semper enim ex toto corde nobis cum propheta considerandum atque dicendum est quam magna multitudo dulcedinis [tuæ domine] cujus super nos m. . . . . . cujus bonita . . . . . imus quod . . . . . . non inmemor . . . . . inspirante bonitatis .”
“Si ea que quisque pro recipienda a Deo mercede hominibus uerbo suo largitur et donat stabilia iugiter potuissent durare, superuacaneum uideretur ut litteris narrarentur ac fulcirentur. Sed dum ad probanda donata ad conuincendumque uolentem donata infringere nihil prorsus robustius esse uidetur quam donationis manibus auctorum ac testium roborate, non immerito plurimi petunt ut que eis prestita dinoscuntur paginaliter confirmentur. Quorum postulationibus tanto libentius tantoque promptius consensus prebendus est, quanto et illis qui precatores sunt utilior res secundum hoc uisibile seculum nunc impertitur et illis qui concessores existunt pro impertito opere pietatis uberior fructus secundum inuisibile postmodum tribuetur.”
“Si ea que secundum decreta canonum ac statuta synodalia salubriter definiuntur . quamuis sermo solus ad testimonium sufficere possit ; attamen ob incertam futurorum temporum conditionem firmissimis scripturarum indiciis et cautionem cyrographis sunt roboranda . Quoniam quidem sepe ex ignorantia . sepe quod est execrabilius ex improbitate contingit . ut denegatio rerum uere et recte gestarum nascatur .”
“Sicut dispensator universæ terræ mihi distribuit secundum mensuram suæ propriæ voluntatis ita ejusdem gratia concedente .”
“Sicut dispensator universæ terræ mihi distribuit sæcundum mensuram suæ propriæ voluntatis ita ejusdem gratia concedente .”
“Siquidem humani generis prosapia de primo patre et matre edita in hoc seculum venit . sicque per longa et vaga temporum spatia diversis nationibus dirimuntur ut janitor cælestis bibliothecæ et vas electionis predicator egregius apostolus Paulus dixit 'Preterit enim figura huius mundi' . quoniam in velocitate dies et anni deficiunt . Et iterum sagax sophista 'Qui quondam Solymis dives regnavit in arvis' Katalectico versu cecinit dicens . 'Non semper licet gaudere . fugit hora qua jacemur' . Et ideo sunt omnes nostre seriæ literarum apicibus confirmandæ . ne posteris ex memoria labare possit . quicquid facta precedentium patrum ac regum firmiter statuerunt .”
“Siquidem humani generis prosapia de primo patre et matre oriundus in hanc seculum venit . et sic per longa . vaga . temporum spatium diversis nationibus derimuntur . Ut janitor caelestis bibliothece et vas electionis predicator egregius apostolus Paulus dixit . 'Preteriit enim figura huius mundi' . quoniam in velocitate dies et anni deficiunt . et iterum sagax sophista qui quondam Solymis dives regnavit in arvis . katolectico versu cecinit dicens . Non semper licet gaudere . fugit hora qua jacemur . Et ideo sunt omnes nostræ series litterarum apicibus confirmandas ne posteris ex memoria labere possit . Quicquid facta præcedentium patrum ac regum firmiter statuerunt .”
“Siquidem sacris insertum voluminibus......... [qu]orum preclaris satisque salutaribus cotidie instruimur oraculis . hoc solum superesse homini in omni labore suo quod laborat sub sole et in cunctis quæ possidet diebus vanitatis suæ Si quid in elemoxsinarum largitate piis intentus operibus expenderet proximorumque communicanda necessitatibus pro possibilitate virium 'faciat sibi' secundum salvatoris preceptum 'amicos de mamona iniquitatis qui eum recipiant in æterna tabernacula' .”
“Siquidem salutaribus Christi instruamur eloquiis amicos nobis de mammona iniquitatis faciendos esse, qui nos in eterna recipiant tabernacula.”
“Siquidem salutaribus instruimur eloquiis . amicos nobis de mammona iniquitatis faciendos esse . qui nos in æterna recipient thabernacula .”
“Solet non nunquam inter multos sacerdotes domini vel quoslibet minores gradus ecclesiæ, et inter ipsos etiam laicos fideles, de possessionibus agrorum vel quis vel ad quamlibet ecclesiæ pertineat, vel quis etiam cujuslibet magis sit, maxima discordia oriri”
“Solet plerumque contingere ut beneficia predecessorum in futura posterorum progenie velud cece caliginis velamine occultata tegantur ; si indiciis literarum sub testimonio plurimorum minime roborata fuerint.”
“Solet plerumque contingere ut, autumnali torrido facessente caumate, brumali sevientium ventorum flabra reciprocis alternatim cursibus succedant ; quibus procellosa pelagi cærula enormesque oceani gurgites hinc atque illinc quatiuntur, quatinus navigero tramites nullus absque discrimine navigans, furibundo flamine carbasa rumpente, transfretet. Ita nimirum prostrata mundi pompulenta gloria, jamque appropinquante ejusdem termino, fluctuantes sæculi turbines incumbere experimento evidenti videntur, ut revera et absque ullo ancipiti scrupulo, illa domini præsagmina nostris tandem temporibus comprobentur impleri, quibus ita cælesti oraculo effatus est :-- 'Videte ficulneam et omnes arbores,' et cætera. Porro inter has turbulentas sæculi tempestates scripturarum flectenda sunt gubernacula, totiusque navigii armatura atque instrumenta paranda ; quatinus garrulo sirenarum carmine spreto, ratis recto cursu ad portum patriæ prospere perducatur.”
“Solus ille rex seculari de potestate regimen recte disponit . qui terrenis ac caducis celestia comparare conatur premia .”
“Spe enim salvi facti sumus . spes autem quæ videtur non est spes . et quæ non videmus per patientiam expectamus quia æterna sunt .”
“Status huius mundi in velocitate deficiet . et rotunda sæculorum volubilitas facesset . sic alternando creaturarum qualitas decrescit . sic mutando mortalis vitæ fragilitas fatescit . De qua miserrima humani status vicissitudine Æcclesiastes cælesti afflatus spiritu competentem protulit sententiam . 'Generatio' inquid 'venit et generatio vadit' . 'alii nascuntur et alii moriuntur' . Ita universa divitiarum facultas et temporalis gazæ possessio . quam præcessorum anxia sollicitudo . per indefessa laborum emolumenta lucratur proh dolor incertis heredibus . interdum optatis . interdum exosis relinquitur . Quemadmodum psalmista . inprovidam humani generis socordiam conquerens increpitet . 'Thesaurizat . et ignorat cui congregat ea' . Ideo sunt omnes nostras serie et sermocinationis litterarum apicibus confirmandos ne unquam ullo oblivione tradantur . sed perpetua memoria servantur ; Quicquid reges ac præcedentes patres firmiter constituerunt .”
“Status namque saeculi praesentis lubricus et instabilis variis rerum perturbationibus atque procellis fluctivagi adinstar maris conquatitur atque perturbatur . Quia modo prospera et laeta nobis temporum serenitates adrident . Modo vero tristia et adversa rerum fata mortalium mentes huc illucque vertendo jactant . Ideoque pernecessarium est litterarum serie decreta nostra omnia firmiter commendare . Ne forte temporum curriculis aut labentium rerum eventis posteris ex memoria patrum labentur procedentium condicta .”
“Summo quidem mentis proposito unicuique pensandum est et cogitandum . quatinus ut cum huius sæculi caducis ac labentibus rebus mansura æternitatis præmia adipiscat .”
“Sæculi namque labentis tempora . sicut umbræ fugientes sic velociter tranant . variæque eventuum status in cogitationes hominum conscendunt .”
“Sæculi namque labentis tempora velocius vento ærem tranann . Ideoque omnes firmas statutiones seriæ litterarum adnotamus ne forte in posterum aliquis ignorantiæ avaritiæve ea decreta infringere præsumat quæ venerabilium virorum fiunt verbis confirmata .”
“Tempora temporibus subeunt , abiit et venit ætas . sola sanctorum gloria durat in Christo .”
“Tempora temporibus succedunt atque ad finem tamquam decidens folium in præceps transeat Ideo omnes firmas statutiones litterarum serie commendamus ne forte in posterum aliquis ignorantiae avaritiaeve fraude inlectus infringere presumat decretalia patrum fidelium . sicut Grecorum est consuetudo quia quicquid firmiter scire volunt litteris commendant ne ex mermoria labetur .”
“Tempora temporibus succedunt et generatio generationem sequitur . quia alii transeunt 'et' alii adveniunt . terra tamen in sua stabilitate usque ad dissolutionis tempus perenniter manet . Ideo pro tam diversis temporum vagationibus heroicorum hominum sepe possessiones in varios deveniunt 'heredes' . modo optatissimi . modo exosissimi dominatores illorum percipiunt hereditatem . qua propter prudentis consilii viri hoc decretum firma præmeditatione constituerunt . ut omnia sua statuta literarum serie confirmarent. Ne posteris caderet ex memoria quicquid patres precedentes cum consultu præmeditarent.”
“Tempore certo cadunt cuncta quæ in hoc sæculo possidentur et perpetua possessione manebunt quæ propter Christum fideliter dividuntur.”
“Unicuique mortalium uite sue terminus omnipotentis Dei dispensatione incertus esse dinoscitur. Uenit enim Dominus ad uisitandum seruum suum in die qua non sperat et hora qua non putat.”
“Universa quippe quæ hic in præsentia visibus humanis corporaliter contemplantur nihil esse nisi vana et caduca transitoriaque ex sacrorum voluminum testimoniis certissimi verum patet , Et tamen cum istis æternaliter sine fine mansura alta polorum regna et jugiter florentis paradisi amoenitas mercari a fidelibus viris queunt .”
“Vacillante præsentis cosmi statu quid aliud innuitur nisi bonis illuc perseveranter actibus insistendo magnopere festinemus . ut perhennis felicitas . æterna bonitas . summa jocunditas . alma sanctitas , continua tranquillitas . sine malitia caritas perpeti gaudeant tripudio .”
“Veteris ac novi testamenti pandit auctoritas . quod provida salvatoris et domini nostri Jhesu Christi dispensatio omnes sanctos suos ad vitam æternam præordinatos ante mundi constitutionem elegit . ex quibus universali æcclesiæ quam sanguine suo redemit duo luminaria præposuit beatum videlicet apostolorum principem Petrum . et coapostolum ejus Paulum . quibus spetialiter in celo et in terra ligandi solvendique potestatem concessit . ut fideles quosque pro bonorum operum meritis in æterna tabernacula recipiant . infideles autem et veritatis adversarios ab ingressu regni celestis solo sermone repellant .”
“dum in nostris temporibus bellorum incendia , et direptiones opum nostrarum , nec non et vastantium crudelissimas hostium deprædationes barbararum paganarumque nationum multiplices tribulationes ad affligendum nos pro peccatis nostris usque ad internecionem tempora cernimus incumbere periculosa”
“dum in nostris temporibus bellorum incendia et direptiones opum nostrarum . necnon et vastantium crudelissimas depredationes hostium . barbararum paganarumque gentium multiplices tribulationes ad affligendum usque ad internitionem tempora cernimus incumbere periculosa”
“ea quæ secundum decreta canonum salubriter definiuntur . Tamen in obcerta futuris temporibus varietat'e' fidelissimis scripturis ad memoriam sunt confirmanda .”
“ea quæ secundum decreta canonum tractata fuerint, licet sermo tantum ad testimonium sufficeret, tamen pro incerta futuri temporis fortuna cirographorum sedulis sunt roboranda.”
“et hoc seculum iusto moderamine dispensanti . cuncta tamen fugitiue tempora uite . et omnes prosperitates seculi huius aduersis causis misceri cernimus . uelocissimoque cursu hec reliquentia ad futura festinant .”
“iccirco cunctis agendum ut hic bonis actibus future beatitudinis felicitatem perpetualiter adipisci mereantur .”
“idcirco cunctis agendum est ut ic bonis actibus future beatitudinis felicitatem perpetualiter adipisci mereatur .”
“omnia statuta priorum prædecessorum nostrorum apcibus litterarum commendata sunt ; ne in posterum oblivioni tradita ignorentur .”
“per ipsius excelsi regis nutu transiet tempus presens et qua . . . . . lis dies fugiunt et ut sapiens Salomon ait 'generatio venit generatio recedit . et quos vidi non video et quos video non videbo et semper omnia ad finem festinant' . ideo atramento litteras chartulis comendamus ut quæ cupim . . . . . possint ad evitandam supervenientium scandalorum . periculosam contentionem . ne a posteris labentur sine memoria priscorum procerum statuta .”
“sermo sine serris scripturarum difficili servatur et cogitatio incalcabilis absque litterarum calculis sed omne quod oblibione traditur memoria labitur . Ideo ergo prudentes 7 sapientes quique eorum verba et cogitationes et actos bone memorie in membrane scedulis litterarum notis provide mentis sagacitate curiose commendare solent ne venturis progenium posteris in aliquam præcedentium difinitionum oblivionis causam vel in superbe præsumptionis disceptationem erumpere valeant”
“si ea que sæcundum decreta canonum ac statuta synodalia salubriter definuntur quamuis sermo solus ad testimonium sufficere possit attamen ob incertam futurorum temporum condicionem firmissimis scripturarum indiciis æt cautionum chyrographis sunt roboranda quoniam quidem sepe ex ignorantia sepe quod est execrabilius ex inprobitate contingit ut denegatio rerum uere æt ræcte gestarum nascatur”
“si ea quæ quisque pro recipienda a deo mercede hominibus uerbo suo largitur et donat stabilia iugiter potuissent durare superuacaneum uideretur ut litteris narrarentur ac fulcirentur, sed dum ad probanda donata ad conuincendumque uolentem donata infringere nihil prorsus robustius esse uideretur quam donationis manibus auctorum ac testium roborate non inmerito plurimi petunt, ut que eis conlata dinoscuntur paginaliter confirmentur . quorum postulationibus tanto libentius tantoque promptius consensus prebendus est quanto et illis quæ precatores sunt utilior res secundum hoc uisibile seculum nunc inpertitur, et illis qui concessores existunt pro inpertito opere pietatis uberior fructus secundum inuisibile postmodum tribuetur”
“sine fine ullo in æternum cuncta tempora labenti sæculi in velocitate deficiunt adque instar umbræ meridiano tranando decidant et cotidie volendo nolendoque de hoc sæculo labimur . ideo magnopere cogit[and]um est ut cum caducis et temporalibus rebus æterna præmia conparare valeamus in cælis . memor illius exempli de quo dominus dixit :-- 'Sicut aqua extinguit ignem ita elemosinam extinguit peccatum.'”