Navigation

Search
Corpus List
S 1175 ↗ Grants by the laity (S 1164-1243a)
Archive: Evesham • Date: A.D. 706 • Period: 8th Century • Kingdom: Laity
Regest / Summary: Walter, sacerdos, to St Mary's minster, Cronochomme (Evesham) and to Ecgwine, bishop; grant of land at Swell, Gloucs. Latin.
Formula Highlights:
|

+ Vacillante præsentis cosmi statu quid aliud innuitur nisi bonis illuc perseveranter actibus insistendo magnopere festinemus . ut perhennis felicitas . æterna bonitas . summa jocunditas . alma sanctitas , continua tranquillitas . sine malitia caritas perpeti gaudeant tripudio .PROEM Quapropter in nomine creatoris et redemptoris Jhesu ChristiINVOCATION . Ego sacerdos Walterus pro anima mea et pro animabus successorum meorum de hiis quæ dominus largitus est mihi quandam terræ portiunculam in loco qui appellatur Swelle . cum pratis . pascuis . derivatisque aquarum cursibus . consentiente rege Kenredo , tradens donaboDISPOSITIVE WORD ad monasterium beatæ Mariæ virginis quod constructum est in Cronochomme . et venerabili vero Ecguuino episcopo . ut semper habeat . et in perpetuum possideat. Sit autem prædictum rus ab omni terrenæ servitutis jugo liberum . tribus exceptis . arcis restauratione . et pontis . et expeditionis obsequio. Facta est autem hæc donatio anno dominicæ incarnationis . dcco . vioDATING CLAUSE . His testibus consentientibus quorum nomina inferius caraxantur .

+ Ego Sacerdos Walterus præfatam donationem cum sigillo sanctæ crucis corroboravi .
+ Ego Kenredus Dei dono rex Merciorum corroborans confirmavi .
+ Ego Bricwaldus archiepiscopus hanc donationem confirmans subscripsi .
+ Ego Eadda episcopus consentiens subscripsi .
+ Ego Hacca episcopus subscripsi .
+ Ego Ecgwinus episcopus subscripsi .
+ Ego Aldelmus episcopus consensi .
+ Ego Homolunch abbas subscripsi .
+ Ego Wecta abbas subscripsi .
+ Ego Wade subscripsi . +

Academic Citation: Cite this diplomatic edition in MLA, MHRA, Harvard, Chicago, BibTeX, Zotero, or EndNote.

Formulas in this Charter 4 Formulas

PROEM →
“Vacillante præsentis cosmi statu quid aliud innuitur nisi bonis illuc perseveranter actibus insistendo magnopere festinemus . ut perhennis felicitas . æterna bonitas . summa jocunditas . alma sanctitas , continua tranquillitas . sine malitia caritas perpeti gaudeant tripudio .”
INVOCATION →
“in nomine creatoris et redemptoris Jhesu Christi”
DISPOSITIVEWORD →
“tradens donabo”
DATINGCLAUSE → Anno Domini
“anno dominicæ incarnationis . dcco . vio”

Named Persons & Attestations (PASE) 0 Attestations

No individual person mark-up tags found in this charter.