Navigation

Search

Diplomatic Index: Curse

Showing 42 formula instances recorded in the pre-A.D. 900 corpus

Filter Curses by Archive: All Archives Rochester Canterbury, Christ Church Canterbury, St Augustine's Worcester Winchester Abingdon Bath Chertsey Evesham Gloucester Malmesbury Selsey
“Si quis autem hanc donationem meam cum bona voluntate in omnibus custodire conaverit . sciat se in cælestibus habere consortium cum Deo et angelis ejus . et si aliquis convertere hoc voluerit et ad malam servitutem vel ergastulum mutare voluerit . sciat se separatum a consortio omnium sanctorum Dei in cælis . et cum diabolo et angelis ejus sine fine in perpetuum dampnatum . nisi ante hic Deo et hominibus cum satisfactione emendaverit .”
“Si quis e contrario minuere temptaverit , evellet eum Deus dominus e regno suo et partem ejus ponet cum peccatoribus . nomina autem testium subter scripta sunt.”
“Si vero quis temerarius vel avaritia diabolica seductus huic nostræ auctoritati obviare . aut eam frangere vel minuere in aliquo temptaverit . sciat se separaturum anathematis vinculo ab omnium santorum consortio . et cum angelis apostaticis infernali submersurum judicio .”
“Pax servantibus et custodientibus hac nostram donationem et libertatem . contradicentibus vero et negantibus atque frangentibus supplicium gemebundæ dampnationis . et cum justis non scribantur . ut cum Iuda traditore sint in æternum dampnati . nisi ante hic cum satisfactione emendaverint .”
“Si ausus est aliquis confirmationem istam infringere . deletur de laude Dei . si non satisfactione emendaverit”
“Si vero quis presumerit . deleatur nomen ejus de libro vitæ si non emendaverit”
“si hoc contingat quod non optamus . quod aliquis per diabolicam doctrinam hoc frangere præsumat sit episcopus 7 ejus familia liberii suam propriam terram ad perfruendum . sicut sibi placuerit . pax 7 felicitas sit consentientibus 7 servantibus hoc nostrum præceptum hic 7 in futuro .”
“et ideo nunc rogamus et obsecramus cujuslibet personæ homines ut hæc nostra consentio inviolata ac stabilis posterum perseveret Augentibus et servantibus hoc donum divina benedictio amplificetur . minuentibus ac spoliantibus ultio demonicæ inponetur”
“Si quis autem quod absit ex parentela mea vel externorum malivola mente et maligno spiritu instigatus huius donationis nostræ munificentiam infringere nititur et contraire . Sciat se in die tremendo coram summo Deo rationem redditurum .”
“Sin autem quis nostram obsecrationem per Sacrilegam audaciam frangendo violare præsumat Sciat se rationem redditurum in tremendo examinis die nisi prius digna satisfactione emendare voluerit .”
“Si quis ergo hanc nostræ donationis elemosinam minuere voluerit et delere ; auferatur et deleatur memoria ejus de libro vitæ . et cum Juda Christi traditore crematur æterna combustione . et Annania et Saphira sentiat iram ultionis divinæ . nisi in præsenti vita emendaverit condigna satisfactione .”
“Si quis autem hanc nostram donationem augere . servare . vel adjuvare voluerit ; augeat omnipotens Deus dies suos et bona hic et in futuro . Si quis autem quod non optamus in aliquo frangere vel minuere temptaverit ; sciat se ante tribunal Christi rationem redditurum . atque a Deo et omnibus ejus sanctis alienum . nisi antea hic cum satisfactione emendaverit .”
“Siquis autem hanc libertatem nostram servare vel augere voluerit augeat omnipotens dies suas hic et in sempiternum . Si quis autem hoc in aliquo frangere vel minuere temptaverit . Sciat se separatum alienatum atque anathematum a Deo atque omnibus sanctis in die tremendi examinis nisi ante hic cum satisfactione emendaverit .”
“Si quis vero regum vel principium seu prefectum hunc libertatem meam infringere aut minuere voluerit sciat se separatum esse in die judicii a consortio sanctorum nisi digne emendaverit ante reatum suum”
“Siquis hanc meam donationem temptaverit defraudare . sciat se reddere rationem in die judicii ; atque anathematizatum a Deo atque omnibus sanctis . nisi hic prius cum satisfactione emendaverit .”
“Siquis autem hoc servare vel adnuere voluerint sit benedictus a Deo cæli omnium possessori . Si vero aliquis quod non optamus hoc in aliquo frangere vel minuere temtaverit sciat se anathematum a Deo in die magno nisi ante hic correctus cum satisfactione emendaverit .”
“Si quis vero rex aut princeps vel alicujus gradus homo hanc nostram elemosinam et libertatem per diabolicam avaritiam deceptus sit . ut frangere vel minuere temptaverit sciat se separatum a consortio omnium sanctorum Dei in die magni judici ante tribunal Christi nisi hic Deo et hominibus cum bona satisfactione emendaverit .”
“Si quis autem hanc donationem nostram firmare vel augere voluerit . confirmantur dies ejus hic et in futuro . violantes et frangentes sub iram Dei æterni judicis sine ulla venia æternaliter incumbunt .”
“Si quis vero . regum aut principuum vel praefectorum aut alicujus gradus homo hanc nostram conscriptam libertatem per diabolicam gastrimoniam deceptus frangere vel minuere temptaverit sciat se separatum a consortio sanctorum omnium in die magni judicii ; et in aeterna dampnatione dampnandum cum diabulo et angelis ejus . Nisi ante hic theo ponto cratore . et hominibus cum bona satisfactione emendaverit .”
“Et qui hanc meam donationem et libertatem conservare voluerit Custodiat alma trinitas hic . 7 in celis si quis fringerit sciat se aeternis maledictionibus intus exteriusque undique laqueatum nisi Deo 7 hominibus digne emendaverit .”
“Et si quis hanc nostram munificentiam abripere vel minuere temptaverit . anathematizetur et dampnetur a Deo omnipotenti in die judicii cum Dathan et Abiron : et cum Juda proditore domini ; ut sicut illos duos viventes dehiscens terra deglutivit . tertiumque laqueus suspensu visceribus diruptis suffocavit sic eum gehennalis inferni absorbeat incendium . nisi digna satisfactione defleat commissum .”
“Si quis vero regum aut principum vel præfectorum aut alicujus gradus homo hanc nostram conscriptam libertatem per diabolicam instigationem deceptus . frangere vel minuere temptaverit ; sciat se separatum a consortio sanctorum omnium in die magni judicii . et in æterna dampnatione dampnandum cum diabolo et angelis ejus . nisi ante hic Theo pantocratori et hominibus cum bona satisfactione emendaverit .”
“Si quis autem benivola mente huius libertatis donant' et nostræ elemosinæ largitionem augere vel adjuvaru' aut servare voluerit . ordinetur . coronetur . et benedicetur hic in praesenti et in futuro cum justis . Et qui in aliquo fraude vel disceptione per diabolicam gast'r'imoniam istam libertatem frangere aut minuere temptaverit ; Sciat se cum rapacibus et peccatoribus esse conjunctum et sine ullo honore in aeterna dampnatione cum diabulo dampnatum et sociis ejus . Nisi hic cum satisfactione emendaverit Deo et hominibus .”
“Si quis autem hanc donationem vel libertatem meam cum bona voluntate augere vel servare au't' in omnibus custodire conaverit . Sciat se in celestibus habere consortium cum justis et in æternum requies illius cum Deo et angelis ejus . et si aliquis quod quidem non optamus sit qui convertere hoc voluerit et ad malum servitutem vel ergastulum mutare malluerit . sciat se separatum et anathematum a consortio omnium sanctorum Dei in celis . et cum diabolo et angelis ejus sine fine in perpetuum dampnatum . nisi ante hic Deo et hominibus cum satisfactione emendaverit .”
“pax servantibus et custodiantibus hanc nostram donationem et libertatem contradicentibus vero et negantibus atque frangentibus deleantur de libro viventium et cum justis non scribentur et cum Juda traditore Dei sint in eternum damnati . nisi ante hic emendaverint .”
“Siquis autem hanc meam donationem servare voluerit , conservet eum superna pietas hic 7 in celis . Siquis vero minuere vel frangere tentaverit sciat se anaþematum coram summo Deo nisi hic digne emendaverit Deo 7 hominibus 7 hii testes aderant quorum infra nomina liquescunt .”
“Omnipotens Deus illos custodiat qui hoc donum custodire dignentur . et qui violare temptav'e'rint sciant se rationem reddituri in tremendo examinis die .”
“Si quis autem infringere vel violare temptaverit sciat se rationem ponere . cum districtus judex orbis tremendus advenerit .”
“Si quis autem quod absit ansu philargiriæ hoc nostrum traditionis donum in aliqua corrumpenda fedare pertemptent sciant se rationem reddituros in die judicii cum Anna et Zaphira . nisi prius digna satisfactione emendare malurint .”
“Et si quis id quod non optamus corrumpendo foederaverit . Sciat se rationem redditurum in die judicii coram Deo 7 angelis ejus nisi prius digna satisfactione emendare curaverit .”
“Si qui vero ut non optamus serpentino suggestionis demonice toxico inflati huius tramitis seriem in aliquo temptaverint foedare noverint se cum Anna et Zaphira herebica aeterne anathematis machera perforandos nisi prius digna satisfactione emendare maluerint .”
“Si quis vero contra hanc donatione venire tyrannica præsumptione conaverit supernæ indignationis offendiculum horrescens et in tremendo examime ultimæ discussionis districtam animadversionem pertimescat.”
“Si quis hanc donationem minuetur sciat se redditurum rationem in die judicii , et partem ejus esse cum peccatoribus et cum Juda traditore cruciciatus sine fine in inferno cum diabulo .”
“Si quis vero quod absit hanc munificentiam nostram pro Deo omnipotente concessam plurimorumque consilio corroboratam quorum infra nomina ponuntur . avaritiæ estibus succensus et diabolica præsumptione incitatus infeliciter inritam facere præsumat . sciat se ab æterna requie separatum et cum Juda impio traditore æternis dampnationum legibus mancipatum . Si quis vero augendo multiplicare voluerit Christi instinctus amore augeat Deus partem illius in remuneratione justorum ubi animæ sanctorum fulgent in gloria .”
“ponet Deus partem ejus cum Juda infideli traditore . Si autem quis benivolo animo instinctus augere voluerit . augeat Deus partem illius in paradiso . cum fideli latrone qui meruit audire . 'Hodie mecum eris in paradiso' .”
“Si quis vero quod non obtamus . . . . . frangere vel minuere temptaverit . sciat se anathematum ab omnipotenti . . . . .”
“Augentibus hanc donationem pro domino factam . augeat Deus bona illius . diminuentes autem damnet et minuet regnum et potentiam ejus et hic et in futuro sæculo . amen .”
“Si quis autem pertinacium contra hanc donationem fractoris animo venire temptaverit , eamque infringere conatus sit , sciat se sub tremendo examine poenas debitas luturum .”
“Si quis autem hanc donationem meam violare temptaverit sciat se in tremendo extremi judicii Dei examine rationem Deo redditurum .”
“Si quis autem hanc donationem violare temptaverit sciat se in tremendo examine tyrannidis ac præsumptionis suæ Deo rationem terribiliter redditurum .”
“Si quis temptaverit hanc donationem fraudare . sciat se reddere rationem in die judicii”
“gif heo þæt nyllen syn heo þonne amansumade from dælneomencge liceman 7 blodes usses drihtnes hælendes Cristes . 7 from alre neweste geleafulra syn heo asceadene 7 asyndrade nymðe heo hit her mid þingonge bote gebete.”