Diplomatic Index: Curse
Showing 40 formula instances recorded in the pre-A.D. 900 corpus
Filter Curses by Archive:
All Archives
Rochester
Canterbury, Christ Church
Canterbury, St Augustine's
Worcester
Winchester
Abingdon
Bath
Chertsey
Evesham
Gloucester
Malmesbury
Selsey
S 106 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Si quis autem quod absit hanc nostram commutationem infringere pertemtet sciat se coram Christo et angelis ejus rationem redditurum .”
S 111 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Siquis huic donacioni nostræ contradixerit ; perpetuo anathemate subjaceat .”
S 1196 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“si autem continga't' quod aliquis posterum meorum hanc meam donationem infringere vel minuere temptaverit sciat se coram Christo judice rationem esse redditurum communi via per unam portam perfruendum intra villulam et extra villulam .”
S 1197 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Se man se ðis healdan wille 7 lesten ðet ic beboden hebbe an ðisem gewrite, se him seal'd' 7 gehealden sia hiabenlice b'l'edsung. Se his ferwerne oððe hit agele, se him seald 7 gehealden helle wite, bute he to fulre bote gecerran wille Gode 7 mannum.”
S 1199 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“si quis hanc meam donationem ser . . . . . . . . . . . . benedictio si autem absit quod non optamus ut alicujus personis homo cum diabolica t . . . . . . . . . . . . . . . . infringere aut minuere temtaverit sciat se ante tribunal Christi ratcionem . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . et hominibus emendare vo . . . . . .”
S 1203 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“si quis autem hoc servare voluerit servetur ei eterna benedictio in celis si autem absit quot non obtamus ut alicujus personis homo diabolica temeritate instigatus surrexerit qui hanc donationem infringere vel minuere temptaverit sciat se rationem esse redditurum æt a Deo et angelis ejus in die judicii separatum nisi antea digna satisfactione Deo et hominibus hoc emendare voluerit actum est”
S 123 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Si quis vero quod omnino absit successorum meorum regum vel principum hanc prefatam donationem ausu infringere temerario presumpserit sit separatus a participatione corporis et sanguinis Christi nisi ante ea reatum suæ presumptsionis digna satisfactione emendaverit . Hanc autem donationem multi religiosi testes subscripserunt quorum nomina infra caraxata adnotantur .”
S 125 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Si quis vero quod omnino absit . successorum meorum regum . vel principum . hanc prefatam donationem ausus infringere temerario præsumpserit . sit in presenti a participatione corporis et sanguinis Christi . et in ultimo examine segregatus a c'o'etu omnium sanctorum . Nisi ante ea reatum suæ . presumptionis digna satisfactione emendaverit .”
S 1264 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Si autem quod absit aliquis malivola audacia hanc nostram vicissitudinem per tyrannidem invadere vel infringere temtaverit noverit se ante tribunal summi 7 tremendi judicis Christi esse rationem redditurum . nisi illud prius digna satisfactione emendaverit . et si qualibet nostrae partis condicio innocens 7 incontaminata reperta ipsius rei fuerit seu forte utraque suae propriae juris possessio salva 7 integra ratione ad pristinæ hereditatis gremium revertetur . pars autem illa quæ rea 7 depravata fuerit suae propriae partis rea privetur et justum arbitrorum judicium subire cogetur ibique juste districtiones accipiat sentiatque satisfactionem .”
S 1266 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Si quis autem hanc nostram vicissitudinem nisus fuerit servandi servetur ei æterna beatitudo . sin aliter . quod non optamus . tyrannica fraude deceptus infringere tentaferit sciat se esse damnatum et a participatione regni cælæstis separatum nisi ante satis factione emendaferit.”
S 1269 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Si vero quod non optamus alicujus personis homo diabolica temeritate ausus surrexerit qui hanc nostram donationem confringere vel in aliut convertare , quam a nobis constitutum est sciat se ante tribunal æterni judicis rationem esse redditurum nisi ante digna satisfactione Deo et hominibus emendare voluerit manente hac cartula in sua nihilominus firmitate roborata”
S 1430a ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Si ergo quod absit ipsi hoc nostrum mandatum et domni apostolici præceptum spreverint . et pro nuchilo ducunt . sciant se a præsenti ecclesia justorum segregatos . et in die judicii ante tribunal Christi . nisi ante emendaverint rationem reddituros' .”
S 1431a ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Si quis vero contra apostolicus praeceptis et nostrorum omnium ausus sit tunicam Christi scindere et unitatem sancte Dei ecclesiae dividere . Sciat se nisi digne emendaverit quod inique contra sacras canones fecit aeternaliter esse damnatum . .”
S 1431a ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Siquis vero quod omnino absit contra apostolica precepta . et nostrorum omnium 'ausus' sit tunicam Christi scindere et unitatem ejus sancte ecclesie dividere ; sciat se esse eternaliter dampnandum . nisi ante mortem quod inique contra sacros canones fecit . eidem ecclesie digne satisfecerit .”
S 1431b ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Si ergo quod absit ipsi hoc nostrum mandatum . et domni apostolici papæ spreverint et pro nihilo ducunt . Sciant se ante tribunal Christi nisi ante emendari voluerint rationem reddituros .”
S 1438 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Si quis hanc violare præsumpserit ; ex parte Dei 7 nostra . regum episcoporum . abbatum . 7 omnium Christianorum sit separatus a Deo . 7 sit pars ejus cum diabolo 7 angelis ejus .”
S 1439 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Et si quis post hæc alicujus personis homo Diabolica instigatus temeritate insurrexerit qui hoc Kanonica et synodalia decreta infringere temptaverit a societate sanctorum omnium , et a cœtu congregationis et communionis ipsorum sciret se esse alienatum synodali judicio statuerunt.”
S 155 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Si quis de hinc easdem terras a jure præfatæ ecclesiæ amoverit ; ex parte omnipotentis Dei . et omnium sanctorum et nostra . scilicet tocius concilii . in quo hic in nomine domini congregati sumus . excommunicetur . et a Deo cum diabolo in infernum deputetur . nisi ante mortem Deo et eidem ecclesiæ Christi in Dorobernia civitate satisfaciat .”
S 161 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Siquis autem hanc donationem augere voluerit reddet illi Deus mercedem . siquis autem quod non optamus fringere voluerit . sciad se rationem redditurum in die judicii ante tribunal Christi nisi ante emendaverit”
S 163 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Si quis autem quod non optamus malivolo mente hanc meam donationem infringere temtaverit sciat se rationem esse reddituram ante tribunal domini nostri Jhesu Christi nisi ante ea pleniter emendaverit .”
S 164 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Si quis contra hanc donacionem meam diabolica fraude infringere temptaverit . sciat se sine dubio anathemam maranatam esse nisi digna satisfactione emendaverit . Et si quis augendo multiplicare voluerit . augeat omnipotens Deus illi eterna bona in celestibus regnis .”
S 169 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Insuper additur hoc Si huius vicissitudinis persona quilibet ex utralibet parte hanc commutationem aliter transmutare aut violare temptaverit quam difinitum fieri videtur . salva jure intemerata possessiuncula cum prædicta libertate absque obstaculo alicujus quaestionis ad proprie hereditatis gremium redeat . Aut etiam quilibet dominorum Seu summo saeculi dignitatum gradu ditatus huius vicissitudinis reconciliationem tyrannico fraude fretus ex his utralibus partibus quod Tam firmiter reconciliaretur hanc mutare vel fraudare iniqui temptaverit . Noverit se anathematum esse et ante tribunal summi judicis Christi rationem redditurum . Nisi prius digna satisfactione emendaverit .”
S 175 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Si quis huic dono contradixerit ; contradicat ei Deus . et deneget ingressum celestis vite .”
S 176 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Quod si quisque huic largitioni contradixerit . contradicat ei Deus . et denegat ingressum cælestis vitæ .”
S 177 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Siquis autem quod non optamus avaritiae ignibus aestuans superbiaeque typo tumidus diabolica fraude deceptus supramemoratam donationis concessionem infringere aut minuere temptaverit sciat se anathematis vinculis esse damnatum et a communione corporis et sanguinis Christi hic et in ultimo examine et ab electione omnium sanctorum esse separatum nisi prius digna satisfactione emend[ave]rit et siquis augendo multiplicandove benivolo animo amplificare aut defendere voluerit augeat illi omnipotens Deus aeterna bona in caelestibus regnis .”
S 178 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Si quis autem hoc servare vel augere voluerit augeat omnipotens Deus partem ejus caelis . Si quis vero quod non optamus in aliquo minuere temptaverit . sciat se a Deo in die magno alienatum separatum atque ejectum . nisi ante hic in saecula cum satisfactione emendat .”
S 187 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Si quis autem regum aut principum vel qualibet magna parvaque persona hanc nostram donationem corrumpere temtaverit . sciat ille se esse damnatum . et a Deo separatam . hic et in futuro . nisi digni satisfactione emendaverit iniquitatis suæ . audacium . tamen manente ac cartula in suo nihilominus firmi't'ate roborata .”
S 188 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Si autem sit quod non optamus aliquis regum aut episcoporum vel principum sive præfectum diabolica temeritate instigatus quod hanc nostram donationem infringere vel minuere aut in aliut convertere temptaverit quam a nobis constitutum est , Sciat se a Deo omnipotenti alienatum et aeternae anathematis vinculis esse nodatum , nisi ante ea digna satisfactione emendare voluerit .”
S 22 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Si quis autem rex umquam post nos elevatus in regnum . aut episcopus . aut abbas . vel comes . seu ulla potestas hominum contradicat huic kartule aut infringere temptaverit . sciat se sequestratum a corpore . et sanguine . domini nostri Jhesu Christi . seu etiam sic excommunicatum .”
S 22 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Si quis autem tyrannica potestate inflatus ex habitu secularium seu ecclesiasticarum infringere minuere temptaverit auctoritatem archiepiscopi et Christi ecclesiæ . vel libertatem cænobiarum . carebit letitia et communione nostrorum omnium vivens et moriens . non solum ipse sed et qui ei viventi vel morienti conjungitur . nisi digna satisfactione correxerit judicio episcoporum.”
S 230 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Si quis vero quod absit contra hæc decreta firmiter statuta contraire et ea solvere conatus fuerit noverit se ante tribunal examinis Christi rationem redditurum et habere partem cum Juda traditore domini nostri Jhesu Christi , in inferno inferiore .”
S 282 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Et si quis hoc servare voluerit servet eum omnipotens Deus . Si quis vero per tyrannicam potestatem fringere aut minuere voluerit sciat se anathematum coram Christo et angelis ejus nisi ante digna satisfactione aemendare voluerit Deo et hominibus manente .”
S 286 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Si quis hoc regum vel principum seu alicujus persone homo surrexerit . qui hanc nostram donacionem 7 munificenciam infringere vel minuere temptaverit . sciat se racionem esse redditurum coram Deo 7 Christo Jhesu qui judicaturus est vivos 7 mortuos nisi ante digna satisfaccione Deo 7 hominibus emendare voluerit . manente hac cartula . in sua nichilominus firmitate roborata .”
S 293 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Si autem sit quod non optamus aliquis regum aut episcoporum vel principum sive praefectum diabolica temeritate instigatus quod hanc nostram donationem infringere vel minuere aut in aliut convertere temtaverit quam a nobis constitutum est sciat se a Deo omnipotenti alienatum et aeterne anathematis vinculis esse nodatum nisi digna satisfactione ante ea emendare voluerit”
S 319 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Si quis servare voluerit verba nostra & donationem nostram ; servetur et sempiterna Dei benedictio hic & in futuro sæculo ; Si autem quod non optamus aliquis hominum diabolica temeritate instigatus surrexerit qui hanc donationem infringere temptaverit ; sciat se coram Deo & hominibus rationem redditurum in die judicii ; nisi ante digna satisfactione Deo & hominibus emendare voluerit ;”
S 328 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“si autem aliquis quod absit diabolika fraude deceptus et mundana cupiditatæ inlectus hoc infringere vel irritum facere conaverit sciat se a consortione katholicorum segregatum et in die magni æxaminis quando celum et terra moventur coram Christo et exercitu celesti nisi ante emendaverit rationem redditurum esse hactum est autem”
S 338 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“si quis vero quod non optamus alicujus perssonis homo diabolica temeritate instigatus surrex'erit' quod hanc meam munificentiam mutare aut minuere temptet minuatur pars ejus de terra vibentium ipseque reus ante tribunal terribili particeps existat illorum qui filium Dei et vendiderunt , et crucifixerunt nisi ante digno satisfactione Deo et ominibus emundare voluerit”
S 344 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“si autem absit quoð non optamus quod quis personis homo cum diabolica temeritate instigatus surrexerit qui anc meam donationem et nostram confirmationem infringere vel minuere vel in aliut conbertere in aliuð constitumus sciad se rectum redditurum coram a Deo et omnibus nisi ant[e] digna satisfactione Deo et hominib[us] emendare boluerit”
S 65 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Si quis vero successorum nostrorum hanc donationis nostræ munificentiam augere et amplificare maluerit augeat dominus partem ejus in libro vitæ si quis e diverso quod absit tyrannica potestate fretus infringere temptaverit sciat se ante tribunal Christi tremibundum rationem redditurum Maneatque nil hominus in sua firmitate”
S 90 ↗
Archive: Canterbury, Christ Church
“Si quis autem regum successorum nostrorum seu episcoporum vel principum hoc salubre decretum infringere temptaverit ; reddet rationem Deo omnipotenti in die tremendo . Si autem comes . presbiter . diaconus . clericus . aut monachus . huic institutioni restiterit ; sit suo gradu privatus . et a participatione corporis et sanguinis separatus et alienus a regno Dei . nisi ante ea satisfactione emendaverit. quod malo superbiæ inique gessit . quia scriptum est 'quæcunque ligaveritis super terram erunt ligata et in cælo . et quæcunque solv . e . s . et in . c .'”