+ Ego etiam Coenuulf rex Merciorum eodem honorabili episcopi Deneberhto et ejus familie Uueogernensis æcclesie post vitæ spatium dierum meorum daboDISPOSITIVE WORD terram . xxx . tributariorum in loco qui vocatur Fledanburh propter traditionem istius prænominate terre ut perpetualiter perfruantur in evum . et dimidiam partem huius agri possessionis præcipio ut cum illo ad prædictam æcclesiam reddatur quæ illis diebus illic æt Fledanbyrig habeatur . Liberabo quoque terram istam sub testimonio illorum quorum nomina præscripta liquescunt ab omnibus sæculariarum rerum honeribus duris ac lev[ib]us . exceptis his arcis . et pontis constructione et expeditione et singulare pretium foras adversum aliud . ad penam vero neque quadrantem minutam foras resolvat .
Siquis autem hoc servare vel adnuere voluerint sit benedictus a Deo cæli omnium possessori . Si vero aliquis quod non optamus hoc in aliquo frangere vel minuere temtaverit sciat se anathematum a Deo in die magno nisi ante hic correctus cum satisfactione emendaverit .CURSE
Formulas in this Charter 2 Formulas
Named Persons & Attestations (PASE) 0 Attestations
No individual person mark-up tags found in this charter.