De Stoke.
Px In nomine domini nostri Jhesu Christi.INVOCATION Certissime itaque et absque dubitatione constat omnia quæ videntur temporalia esse . et ea quæ non videntur æterna esse .PROEM Iccirco ego Uhtredus Deo donante regulus Huuicciorum cogitavi ut ex accepta portione terreni regni a largitore omnium bonorum aliquid quamvis minus dignum pro remedio animæ meæ in usus ecclesiasticæ libertatis erogarem . Hinc igitur concessiDISPOSITIVE WORD fratribus Deo servientibus in monasterio Uuigornensi quod constructum est in honore sanctissimæ virginis et matris domini nostri Jhesu Christi Mariæ . cum consensu et licentia regis Offani Merciorum simulque episcoporum ac principum ejus . terram illam . x . tributariorum . scilicet vicum qui Stoke appellatur juxta fluvium in orientali parte qui dicitur Saleuuearpe jure ecclesiastico pro salute animæ meæ omni tempore possidendum . et insuper pro remedio animæ meæ et pro amore cælestis patriæ sciat unusquisque hanc terram liberam esse ab omni tributo parvo vel majore publicalium rerum et a cunctis operibus regis vel principis præter instructiones pontium vel necessarias defensiones arcium contra hostes . Augentem hoc meum præceptum omnipotens Deus sua augere bona in æternum non cesset ; minuentem quod non optamus sciat se ante tribunal Christi rationem redditurum . nisi antea Deo et hominibus satis emendaverit . Conscripta est autem hæc donatio anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi . dcclxx . indictione . viiii . decennovenal' . xi . . lun . viii .DATING CLAUSE
+ Ego Offa Dei dono rex Merciorium hanc donationem subreguli mei consensi . et signum sanctæ crucis imposui .
Ego Mildredus , pia Dei dispensatione humilis Uicciorum episcopus consensi et subscripsi .
Ego Uhtredus Christi gratia concedente regulus propriæ gentis hanc meæ libertatis donationem pro domino concessam corroborans . signum salutare subscripsi .
Ego Aldredus subregulus Huuicciorum huic concessæ donationi fratris mei consentiendo subscribo .
Ego Eada consensi et subscripsi .
Ego Brorda consensi et subscripsi .
Ego Eadbald consensi et subscripsi .
Ego Cyneðryð regina Merciorum consensi et subscripsi .
Ego Etferdus filius amborum consensi et subscripsi .
Ærest fram myðam in cyrstel mæl ac . Of cyrstel mæl ac in east ende teoue lege . Of teofe leage in þæt syrf treow . Of þam syrf treowe . in þæt rug' mapel treow in forweard werdune . Of foreweard wer dune oð midde wearde wer . Of midde wer dune in werdun broc . Of midde 'wer' dune broce in middan wearde langan dune . Of middan wearde langan dune in sceap weg . Of scearp weg' in hwæta leage . Of hwæta lege in hens broc . Of hens broce in salwarpan . Of seal warpan in holan weg . Of þam weg' in ða hwitan biricean . Of þære birican in alcherdes ford . Eft of salwarpan in þa ifihtan ac . Of þære ac in þa mær ac . Of þære ac in bennic æcer . Of þam æcere in cærsa bæt . Of þam bæte in pipan . Of pipan in wiði broc . Of þam broce in þæt þruh . Of þ? þrug' in holan weg . Of þam wege in bridenan brygge . Of þære brigge in cumb . Of þam cumbe in ale beardes ac . Of þære ac in þa heort sole . Of þære sole in þa þisle . Of þære ðisle eft in ða myþan .BOUNDS