Diplomatic Index: Curse
Showing 17 formula instances recorded in the pre-A.D. 900 corpus
Filter Curses by Archive:
All Archives
Rochester
Canterbury, Christ Church
Canterbury, St Augustine's
Worcester
Winchester
Abingdon
Bath
Chertsey
Evesham
Gloucester
Malmesbury
Selsey
S 1 ↗
Archive: Rochester
“Siquis uero augere uoluerit hanc ipsam donationem; augeat illi dominus dies bonos . Et si presumpserit minuere aut contradicere; in conspectu dei sit damnatus et sanctorum eius hic et in eterna secula . nisi emendauerit ante eius transitum quod inique gessit contra Christianitatem nostram”
S 129 ↗
Archive: Rochester
“Quisquis uero contra hanc donationis cartulam callido malignoque tractatu contraire presumpserit ; nouerit 'se' quisquis ille fuerit in discreto dei iudicio sinistre partis socium fore et a Christi et dei corpore sanguineque segregandum .”
S 131 ↗
Archive: Rochester
“Siquis autem contra hanc donationem meam aliquando uenire inuido maliuoloque animo temptauerit ; sit in presenti separatus a communione sancte ecclesie Christi . et in futuro a societate sanctorum omnium segregatus .”
S 157 ↗
Archive: Rochester
“Et siquis augerit . eternam uitam tribuat ei deus . siquis tunc minuere uoluerit . mortem supplicium cum diabolo in eternum sit passus .”
S 165 ↗
Archive: Rochester
“Siquis hanc donationem meam infringere aut minuere temptauerit sciat se rationem redditurum ante tribunal aeterni iudicis nisi prius deo et hominibus digne emendauerit .”
S 266 ↗
Archive: Rochester
“Siquis uero tunc minuere presumserit sit separatus a conspectu domini in die iudicii nisi prius emendauerit ante eius transitum quod nequiter gessit .”
S 271 ↗
Archive: Rochester
“Si autem quod absit aliquis insurrexerit tyrannica potestate fretus seu diabolica temeritate instigatus qui hanc libertatem infringere aut minuere uel maluit conuertere temptauerit quam a nobis constitutum est ; sciat se separatum a communione sancte dei ecclesie et a participatione omnium sanctorum dei et eternis ignibus esse nodatum nisi prius digne et perfecte hic in seculo emendare uoluerit .”
S 291 ↗
Archive: Rochester
“Siquis uero hanc donacionem meam augeat ; augeat deus partem eius in libro uite . qui autem infringere uel minuere temptauerit ; sciat se separatum a communione sancte dei ecclesie . nisi prius digne emendauerit .”
S 30 ↗
Archive: Rochester
“Si quis uero quod absit heredum meorum hanc donationem infringere aut minuere presumat sciat se ab omnipotenti deo et a sanctorum angelorum consortio separatum et in eterna perditione damnatum . manente hac donatione mea . in sua nichilominus firmitate perseueret.”
S 32 ↗
Archive: Rochester
“Siquis autem contra hanc donationem meam aliquando uenire inuido maliuoloque animo temptauerit . sit in presenti separatus a communione sancte aecclesie Christi . et in futuro a societate sanctorum omnium segregatus .”
S 33 ↗
Archive: Rochester
“Quod siqui forte obseruare neglexerint . et absque digna satisfactione praesentis uite impleuerint infelices dies . audient uocem eterni iudicis sub fine mundi dicentis ad impios . discedite 'a me' maledicti in ignem eternum qui preparatus est diabolo et angelis eius.”
S 331 ↗
Archive: Rochester
“si uero quod non optamus aliquis diabolica instigatus cupiditate insurrexerit qui hoc infringere aut inmutare temptaberit sciat se rationem esse redditurum in die iudicii ante tribunal aeterni iudicis nisi prius digne emendauerit”
S 339 ↗
Archive: Rochester
“Et siquis hoc serbare uoluerit . seruet eum omnipotens deus . Siquis uero per tyrannicam potestatem fringere aut minuere uoluerit . sciat se maledictum esse a Christo nisi emendare boluerit deo et hominibus .”
S 35 ↗
Archive: Rochester
“Siquis ergo heredum successorumque meorum contra hanc piam donationem meam uenire fuerit ausus et temerare eam inuido maliuoloque temtauerit animo sit anathema maranatha”
S 36 ↗
Archive: Rochester
“et siquis tam ausus sit hanc donationem meam infringere temptauerit ; sit anathema maranatha”
S 37 ↗
Archive: Rochester
“Quisquis igitur heredum successorumque meorum hanc donationem meam augere atque amplificare uoluerit ; habeat beatam communionem in presenti cum diligentibus deum . et in futuro perpetuam cum omnibus sanctis . Quisquis autem maliuola mente de illa immutare aut imminuere temptauerit ; separetur a societate non solum aeterne felicitatis omnium sanctorum . sed etiam in eterna pena cum scelerum suorum crudelibus comparticipibus sit condemnatus .”
S 88 ↗
Archive: Rochester
“si quis autem non permiserit separetur a societate non solum sanctorum hominum sed etiam angelorum, manente hac donatione nostra nihilominus in sua firmitate”