Diplomatic Index: Curse
Showing 10 formula instances recorded in the pre-A.D. 900 corpus
Filter Curses by Archive:
All Archives
Rochester
Canterbury, Christ Church
Canterbury, St Augustine's
Worcester
Winchester
Abingdon
Bath
Chertsey
Evesham
Gloucester
Malmesbury
Selsey
S 112 ↗
Archive: Evesham
“Qui autem hoc nostræ munificentiæ donum dapsili mente augere voluerit ; adaugeat illi pius Deus gaudia semper mansura . Si quis vero quod absit beemotico instinctu tempore succedenti hoc infringere mente subdola per aliqua machinamenta permutare conatus fuerit ; noscat se tali pro reatu a numero secerni beatorum . et æternis deputari herebi flammis . cum Herode Christi insecutore nequissimo ejusque complicibus quorum vermis mordax . et ignis fumificus . nunquam per sæcula cessat . nisi ante obitum congrua aboleverit penitentia . quod audacter egit contra nostra decreta .”
S 1174 ↗
Archive: Evesham
“Si quis autem hanc meam donationem augere voluerit ; augeat Deus partem illius in perpetuum in terra viventium.”
S 191 ↗
Archive: Evesham
“Qui autem nostram hanc munificentiam observare voluerit . servetur ei merces eterna . Qui autem noluerit 7 confrigere temptaverit ; confringet Deus omnipotens regnum et potentiam ejus . 7 hic 7 in futuro seculo 7 ponat partem ejus cum diabolo in puteo nigri inferni . nisi digne emendaverit illud .”
S 54 ↗
Archive: Evesham
“Si quis autem donationem Christo a nobis traditam temptaverit infringere ; confringat Deus regnum et potentiam ejus hic et in futuro sæculo . sitque pars ejus cum Juda infideli traditore. Si quis autem benivolo animo augere voluerit ; augeat Deus partem illius cum fideli latrone qui meruit audire : 'Hodie mecum eris in paradiso'.”
S 78 ↗
Archive: Evesham
“Si quis igitur hanc nostram donationem in aliud quam constituimus transferre voluerit privatus consortio sanctæ Dei æcclesiæ æternis baratri incendiis lugubris jugiter cum Juda Christi proditore ejusque complicibus puniatur . si non satisfactione emendaverit congrua quod contra nostrum deliquit decretum.”
S 79 ↗
Archive: Evesham
“Si quis autem hanc nostram donationem a nobis traditam infringere temptaverit . confringat Deus regnum et potentiam ejus et hic et in futuro sæculo . et ponat partem illius cum Juda infideli traditore. Si quis autem servando augere voluerit . augeat Deus partem illius cum fideli latrone qui meruit audire . 'Hodie mecum eris in paradiso.'”
S 80 ↗
Archive: Evesham
“Si quis autem hoc nostræ munificentiæ donum depravare vel diminuere, seu quolibet modo alienare versutus attemptaverit . deleatur nomen ejus de libro vitæ . et æterna miserimus cum complicibus suis dampnatione puniatur . nisi prius satisfactione digna emendaverit . quod contra nostrum decretum obstinatus præsumpsit. Amen.”
S 81 ↗
Archive: Evesham
“Si quis autem hanc nostram donationem a nobis traditam infringere temptaverit ; confringat Deus regnum et potentiam ejus et hic et in futuro . et ponat partem illius cum Juda infideli traditore. Si quis servando augere voluerit ; augeat Deus partem illius cum fideli latrone qui meruit audire . 'Hodie mecum eris in paradiso.'”
S 85 ↗
Archive: Evesham
“Hanc autem donationem si quis tirannica potestate infringere voluerit . sciat illum in examine Deo rationem redditurum .”
S 97 ↗
Archive: Evesham
“Si quis autem quod absit hæredum meorum hanc donationem meam quam pro redemptione animæ meæ trado infringere ausus fuerit ; sciat se ante tribunal Christi rationem redditurum . nisi satisfactione digna emendaverit . Si quis autem augere voluerit ; augeat Deus partem illius in terra viventium .”