Navigation

Search

Diplomatic Index: Curse

Showing 4 formula instances recorded in the pre-A.D. 900 corpus

Filter Curses by Archive: All Archives Rochester Canterbury, Christ Church Canterbury, St Augustine's Worcester Winchester Abingdon Bath Chertsey Evesham Gloucester Malmesbury Selsey
“Si quis vero hanc donationem vel libertatem augere voluerit adaugeat omnipotens Deus sibi longævam in hoc sæculo vitam et post finem istius vitæ cælestis regni jocunditatem. Si quis vero, quod non optamus , huius decreti syngrapham infringere temptaverit , aut aliter quam a nobis statutum est mutare studuerit, sit a consorcio æcclesiæ Christi et a collegio sanctorum hic et in futuro segregatus, parsque ejus cum avaris rapacibusque ponatur , ejusque ligamine se sciat esse constrictum cui Christus claves regni cælestis commendans ait.”
“Hoc etiam in ista donacionis et confirmacionis cartula ut si aliquando aliquis quod absit suasione diabolica vel avaricie fascibus accensus Regum successorum in magno vel in modico . vi . vel voluntate minuere temptaverit sciat se a Christi consorcio et omnium sanctorum separatum et cum Juda traditore in inferno inferiori 'dampnatum' nisi ante satisfactione digna plenissime emendaverit .”
“Si quis autem diabolica illectus cupiditate huius mei decreti diffinicionem 7 confirmacionem irritam fecerit sciat se in tremendo judicio racionem redditurum 7 ultricibus averni flammis cum antichristo 7 ejus fantoribus semper arsurum ibique eternaliter mansurum nisi in hac vita satis digne penituerit .”
“Si quis vero hanc confirmacionem adaugere voluerit adaugeat ei Deus præmium in regno cælorum. Si quis autem minuerit minuatur merces ejus hic et in regno Dei nisi prius cum satisfactione digna emendaverit. Amen.”