Navigation

Search

Diplomatic Index: Curse

Showing 8 formula instances recorded in the pre-A.D. 900 corpus

Filter Curses by Archive: All Archives Rochester Canterbury, Christ Church Canterbury, St Augustine's Worcester Winchester Abingdon Bath Chertsey Evesham Gloucester Malmesbury Selsey
“Et si quis hoc seruare uoluerit, seruet illum omnipotentis Dei benedictio hic et in futuro. Si autem sit quod non optamus ut alicuius persone homo diabolica temeritate ausus surrexerit qui hanc donationem nostram infringere uel minuere uel in aliud conuertere quam constitutum est a nobis temptauerit, sciat se rationem esse redditurum in die iudicii, nisi ante digna satisfactione Deo et hominibus emendare uoluerit et cetera.”
“Si quis uero regum quod non credo seu principum seu quilibet a subiectis eorum hanc nostre munificentie largitatem infringere uel minuere presumpserit, sciat se a participatione Domini nostri Iesu Christi corporis et sanguinis alienum esse in hoc seculo et in districto Dei omnipotentis iudicio coram Christo et angelis eius rationem esse redditurum, manente hac cartula in sua semper nihilominus firmitate.”
“Si quis uero regum uel principum seu prefectorum hanc libertatem infringere uoluerit, sciat se separatum esse in die iudicii a consortio sanctorum nisi digne emendauerit ante reatum suum.”
“Si quis uero de hac donatione nostra aliquid minuere aut irritum facere temptauerit, sit in presenti separatus a sancta communione corporis et sanguinis Christi, et in die iudicii ob meritum malitie suæ a consortio sanctorum omnium segregatus.”
“Si quis autem hanc nostram suprascriptam donationem quod non optamus alicuius persone homo diabolica instigatus temeritate surrexerit qui hanc nostre munificentie traditionem istius agelli frangere aut minuere uel in aliud uertere quam a nobis constitutum est temptauerit, sciat se ante tribunal eterni iudicis rationem esse redditurum, nisi antea digna satisfactione emendare uoluerit, manente hac cartula in sua nichilominus firmitate.”
“Si autem quod non optamus alicuius persone homo diabolica temeritate instigatus surrexerit, qui hanc nostram munificentiam confringere uel mutare aut in aliud conuertere quam a nobis constitutum est temptauerit, sciat se a Deo et ab omnibus sanctis eius alienatum nisi ante digna satisfactione Deo et hominibus emendare uoluerit, manente hac cartula in sua nichilominus firmitate roborata.”
“Et qui hanc meam donacionem augere et amplificare uoluerit, multiplicet Dominus partem eius hic et in futuro seculo. Si quis autem hoc infringere uel minuere temptauerit, sciat se separatum a consorcio beatorum spiritum et racionem in tremendo die iudicii coram Christo et angelis eius redditurum nisi ante satisfaccione emendauerit.”
“Quod si alicuius persone homo diabolica temeritate instagatus surrexerit, qui hanc meam donationem uel libertatem infringere uel diminuere in aliquo re temptauerit, sciat se ante tribunal summi et eterni iudicis rationem esse redditurum nisi ante digna et placibili satisfactione Deo et hominibus emendare uoluerit.”