+ In nomine gubernantis Dei monarchiam tocius mundi .INVOCATION Ego Beonna abbas gratia Dei cum conscientia et licentia fratrum Deum colentium in monasterio quod apellatur Medeshamstede . tradidiDISPOSITIVE WORD Cuthberto principi terram . x . manentium . quæ nuncupatur æt Suinesheabde . cum pratis et pascuis ac silvis cunctisque ad se pertinentibus . Hanc autem terram ille Cuthbert a me digno comparavit pretio . id est mille solidis . et singulis annis mihi meisque successoribus unius noctis pastum aut triginta [ ] ravit siclos . Hoc territorium præfatus princeps ea condicione adquisivit . ut post completionem diei illius qui ab eo meruere satagunt heredibus derelinquat . et heredes prædecessoris præfatam condicionem conservent in pastu vel pecuniæ . et post vitam illorum absque offendiculo pacis ad jus pristinum ante nominata terra revertatur . Huius autem rei ita gestæ hi fideles testes aderant et conscripserunt .
Ego Offa gratis Dei rex Merciorum signo crucis Christi propria manu roboravi .
Ego quoque Egferth rex Merciorum consensi et subscripsi .
Ego Hygeberht archiepiscopus firmando subscripsi .
Ego Cewulf episcopus scribendo consensi .
Ego Unwona episcopus scribendo firmavi .
Ego Beonna abbas hanc meam munificentiam signo crucis Christi firmavi .
Ego Wbald presbyter et an'c consensi .
Ego Beorwald presbyter subscribendo consenso .
Ego Eanred presbyter subscribo et consenso .
Ego Tilþegn scribendo firmavi .
Formulas in this Charter 2 Formulas
Named Persons & Attestations (PASE) 0 Attestations
No individual person mark-up tags found in this charter.