Navigation

Search
Corpus List
S 1247 ↗ Grants by bishops (S 1244-1409)
Archive: Chertsey • Date: Pre-A.D. 900 • Period: 9th Century • Kingdom: Ecclesiastical
Regest / Summary: A.D. 678 (London, July). Eorcenwold, bishop, to the monks of Chertsey; grant and confirmation of privileges and land. Latin.
Formula Highlights:
|

In nomine donimi dei saluatoris Iesu Christi.INVOCATION Ego Erkenwaldus episcopus dilectissimis fratribus habitantibus in monasterio quod appellatur Certeseya quod deo auxiliante construxi ut sibi nunc sue posteri nostri imperpetuo, ut constructum est, ita permaneat et ne forassis quicumque presul cuiuslibet ordinis vel in loco meo successerit, nullam in eodem monasterio exerceat potestatem suoque iurisdictione contra canonum decreta inquietudines aliquas facere presumat nisi tantum ea faciat in predicto monasterio ordinaciones sacerdotum, vel ea que ad utilitatem pertinent animarum opsa vero sancta congregatio, que propter dei amorem ibidem deo laudes exhibent, moriente abbate, ex opsa congregatione sibi abbatem eligant cum dei timore Omnes terras que michi ex donacionibus regum sunt concesse ad nomen eiusdem monasterii, sicuti donate sunt, ex integro teneant et quiete possideant, sicuti cartule donationum continent, quas cartulas in presenti vobis vel - - - seculariumque omnium potestum contra hanc cartulam canonice ac regulariter a me constitutam, aliquid exinde subtrahendo contraire presumpserit, tunc ex auctoritate beati petri apostolorum principis, in cuius nomine ipsa ecclesia est dedicata, sit seperatus a participatione corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi, et eterno incendio traditus propter temerariam presumpcionem manente[m] hanc cartulam a me dictatam atque confirmatam in sua nichilominus firmitatem actum in Londonia civitatePROMULGATION PLACE in mense iulio, indictione sextaDATING CLAUSE. Ego Bisi episcopus consensi et subscripsi.

Academic Citation: Cite this diplomatic edition in MLA, MHRA, Harvard, Chicago, BibTeX, Zotero, or EndNote.

Formulas in this Charter 3 Formulas

INVOCATION →
“In nomine donimi dei saluatoris Iesu Christi.”
PROMULGATIONPLACE →
“in Londonia civitate”
DATINGCLAUSE → Days and months; Indiction
“in mense iulio, indictione sexta”

Named Persons & Attestations (PASE) 0 Attestations

No individual person mark-up tags found in this charter.