Ðis seond ðæs landes boc þæ Æðelred cing Hunsige his ðegne saldæ æt Worðie.
In nomine domini nostri Jhesu Christi .INVOCATION Omnia que in hoc mundo . ad solacium mortalis vitæ data sunt . temporalia sunt . et ea vero . quæ in regno celestis vitæ sanctis promissa sunt . sine fine permanebunt . Ideo caducis et vanis rebus æterna . et jugiter permansura gaudia . celestis patriæ magnopere mercanda sunt .PROEM
Quapropter ego Æðelred . gratia Dei occidentalium Saxonum Rex pro remedio animæ meæ aliquam partem terræ juris mei meo ministro Hunsige . imperpetuam hereditatem libenter largitus sumDISPOSITIVE WORD . Id est . v . cassatos in loco qui appellatur . æt Worðige . hoc est ut habeat atque possideat prefatam terram cum omnibus utilitatibus ad eam pertinentibus . campis . pratis . pascuis . silvis . quam diu omnipotens Deus voluerit . ut hic in ista vita demoratus fuerit . Et post finem vitæ illius heredi cuicumque placuerit ; liberum habeat . donandi . vel concedendi potestatem terra hæc predicta secura et immunis permaneat . ab omni regali servitio et omnium secularium rerum nisi expeditione . et pontis factione . et arcis munitione .
Hic sunt termini terræ . Ærest ðes se dic ut . sæt . æt þam byhte betuonh . igtune . 7 eastune . þonon ðueres ofer dune braðan herpað ðer ged to worði forda 7 to alresforda ðonon on ig setna mearce . 7 eastuninga . ðæt ford to osmundæs gærstunes hyrnan . Þonon ford on bycan gærstunes hyrnan . ðonon forðe half gerð bæ wæstan þam beorga . ðæ adolfen wæs . þonan ut to stræte . ðonon up to wassan dune ðueres ofer þa dune to deopan dæne . ðæt ðueres ofer þa dæne on bitan sleð suðæ ward . 7 westæ werð oð ðæs aldær mannæs mearce . And lang þæs aldærmannes mearce oð ðiccan þornes to þam land ge mære oð bisceopes mearce . ðæt forð and lang rode forð on icenan .
Si quis hanc meam donationem augere et multiplicare voluerit ; augeat Deus bona illius hic et in futuro . si vero quis hoc frangere . vel mutare presumpserit . sciat se coram Christo et omnibus sanctis in die judicii rationem redditurum nisi ante satisfactione emendaverit .
Scripta est hæc donationis cartula . Anno dominicæ incarnationis . dccclx . viii .DATING CLAUSE in loco qui appellatur . æt Dornwara ceastræPROMULGATION PLACE . Istis testibus consentientibus . quorum nomina infra scripta videntur esse .
Ego Æðelred Rex .
Ego Alhferð episcopus .
Ego Heahmunð episcopus .
Ego Ælfred filius Regis .
Ego Oswald filius Regis .
Ego Wulfðryd Regina .
Ego Wulfhere Dux .
Ego Eadwulf Dux .
Ego Wigstan Dux .
Ego Mucel Dux .
Ego Ælfstan Dux .
Ego Ægbreht minister .
Ego Beorhtmund minister .
Ego Milred minister .
Ego Æðelstan minister .
Ego Mucel minister .
Ego Kynelaf minister .
Ego Æðelheah minister .
Ego Forðred minister .
Ego Beorhtnoð minister .
Ego Goda minister .
Ego Æðelreð minister .
Ego Torhtred minister .
Ego Mannel minister .
Formulas in this Charter 5 Formulas
Named Persons & Attestations (PASE) 0 Attestations
No individual person mark-up tags found in this charter.