De Butermere 7 Escmeræ .
+ Regnante in perpetuum domino nostro Jhesu Christo omnia quæ in hoc mundo ad solacium mortalis vitæ data sunt temporalia sunt ; et ea vero quæ in regno cælestis vitæ sanctis promissa sunt sine fine permanebunt .INVOCATION
Quapropter ego Æþered occidentalium Saxonum rex com consensu ac licentia episcoporum ac principum meorum . etiam pro remedio animæ meæ 7 pro absolutione scelerum commissorum meo principi Wlfhere aliquam partem agri quæ ad me rite pertinebat in perpetuam hereditatem perdonare dignatus fui . id est . vi . cassatos in illis locis qui appellantur Butermere 7 Æscmere . hoc est ut habeat et perfruat . cum omnibus rebus ad se rite pertinentibus campis silvis pratis pascuis . quam diu in hac caduca vita demoratus fuerit . post vero suum ab hac luce decessum heredi cuicumque placuerit . liberam habeat donandi vel concedendi potestatem . Sit autem predicta terra libera ab omni regali servitio 7 omnium secularium servitute præter expeditionem 7 pontis factionem 7 arcis munitionem .
Hæc sunt termini istius terræ .
+ Ærest on masan cumb þanon 7 lang faccan cumbes on rugan beorh . þanon up on lilan mere . þanon on þroc mere . þanon on þyrran mæræ þanon on erðlandes hege . þanon on balderæs lege . þanon on bares stigan . þanon on clophangran . þanon on readan dic . þanon on Oswaldes mere midneweardne . of Oswaldes mere on þa bece . on crawancumb ofeweardne . þanon on trydding leage ufeweardne . þanon on þroc mere .BOUNDS
Si quis hanc meam donationem augere 7 multiplicare voluerit ; augeat Deus bona illius hic et in futuro . si autem aliquis quod non optamus diabolica fraude deceptus hoc frangere vel mutare presumpserit . sciat se separatum a consortio omnium sanctorum nisi prius satisfactione emendare voluerit .CURSE
Scripta est autem huius donationis scedula anno ab incarnatione domini . dccc . lxiii .DATING CLAUSE in loco qui appellatur DornwaracesterPROMULGATION PLACE istis testibus consentientibus quorum nomina infra rata liquescunt .
Eðelræd rex .
Ealhstan episcopus .
Swiðhun episcopus .
Wlfhere dux .
Ælfred dux .
Ædwlf dux .
Formulas in this Charter 5 Formulas
Named Persons & Attestations (PASE) 0 Attestations
No individual person mark-up tags found in this charter.