Incitante divine auctoritatis agyographo multiphariæ commonemur . ut terrena presentis saeculi lucra largiflue dantes cælestia eternæ beatitudinis emolumenta jugi indefessoque adquiramus lucello .PROEM
Ideoque ego Adelwlf . occidentalium Saxonum rex . incertum huius transitoriæ vitæ statum mutabilitatemque veris dinoscens indiciis vita comite prout posse dederit . qui cuncta creavit subnixe delibero . ut redemptoris nostri possessionem æcclesiis jure delegatam augmentando magnificem .
Quapropter usus consilio Æðelstan episcopi . atque altoris mei Swithuni . Wentanæ æcclesiæ presulis tocius regni michi a Deo collati decima mansura amplificavi spacium telluris in Tantun . quod Friðegyd . regina Wentanæ æcclesiæ ubi nutritus a pueritia fueram Petro Pauloque dicate priscis dederat temporibus . Augmentum telluris quod addidi . viii . manentes æt Risctune constat quantitate manentium adjeci quoque . et alios . viii . manentes in Stoce . æt Orceard .
In nomine alme trinitatis et individuæ unitatis precipio .INVOCATION ut nemo successorum meorum minuere præsumat . quod ego devotus augmentavi neque pontificum aliquis succedenti tempore hanc nostram largifluam donationem minuere vel propinquis secularibusque pro aliquo cujuscumque pretii minuere vel qualibet occasione temerarius dare vel accommodare præsumat .
Acta est huius terræ libertas . Anno dominicæ incarnationis . dccc et liiii . Indictione . i . pascaliDATING CLAUSE solempnitate nobili palatio . in WiltunePROMULGATION PLACE . Qui autem hoc nostrum donum augere voluerit ; augeat dominus ejus prosperitatem . qui minuere præsumpserit per auctoritatem beati Petri . ejusque coapostoli Pauli anathema sit . nisi cum satisfactione suum reatum ante obitum emendaverit .CURSE Maneat igitur hoc nostrum donum æterna libertate ditatum . cum omnibus commodis ad ipsud rus pertinentibus . pratis . videlicet . pascuis . silvis . salinariis . preter communem expeditionem et arcis pontisque restaurationem .
His territoriis . hoc rus complectitur . Aerest of blacan broce on taan . þonne of dune on taan of beaddig broc þonne upp on beadding broc . on halgan welle . þanon of halgan wylle on curig ie mære upp on æt guldæs geate þonne to readan flodan . þonne 7 lang dic . to alor broce . þonne upp on igen stream to orcerd cumbe . fram orcerdcumbe . on mædwegas sylfe . fram mæd wegum . to fearn leage . on þa stigele . an ge mær hagan to hrimwoldes beorge . to þæm ealdan wege . of dune on wice hrycg . of wice rycge of dune on þone eastenan stream and lang streames to buchanforda . ðonon west be wyrttrume . to egwulfes ge mære . to ge menan hylle midde weardne . Ðonne to wealacan dic to ludanalrum . þonne 7lang streames to wisforda ufan werdu . þonne east to offan dic . þonne suð on þa for yrþe . to þæm beorge of dune to þæm wylle . Ðonne forð rihte to broce . ofer wiðan mæd .BOUNDS
Ego Æðelwlf rex .
Ego Ealhstan episcopus .
Ego Swithunus episcopus .
Ego Æþelbald dux .
Ego Æþelbald dux .
Ego Osric dux .
Ego Wulfhere dux .
Ego Æþelbryht dux .
Ego Lulle dux .
Ego Eanulf dux .
Ego Wullaf abbas .
Ego Werferd abbas .
Ego Æþelred filius regis .
Ego Ælfred filius regis .
Ego Esne minister .
Ego Ceneuulf minister .
Ego Cuðmund minister .
Ego Æscheard minister .
Ego Osmund minister .
Ego Milres minister .
Ego Ecgulf minister .
Ego Lulling minister .
Ego Wulfred minister .
Ego Ealhstan minister .
Ego Cyma minister .
Ego Eadred minister .
Ego Eadmund minister .
Formulas in this Charter 6 Formulas
Named Persons & Attestations (PASE) 0 Attestations
No individual person mark-up tags found in this charter.