Navigation

Search
Corpus List
S 262 ↗ From Ine to Beorhtric (S 238-69)
Archive: Wells • Date: Pre-A.D. 900 • Period: 9th Century • Kingdom: Wessex
Regest / Summary: A.D. 766 for ? 774. Cynewulf, king of Wessex, to St Andrew's minster, Wells; grant of 2 (or 11) hides (manentes) on the river Wellow, Somerset. Latin with bounds.
Formula Highlights:
|

+ In nomine domini nostri Jhesu Christi .INVOCATION Cum constet omnibus catholicis et recte credentibus in domino , quod tempora huius temporalis vitæ longe lateque per orbem incertis ac diversis causis quotidie transeunt , necnon homines subitanea ægritudine præventi , statim vitam finiendo deserunt . simulque omnia fugitiva amittunt et ideo sine aliqua tarditate beneficia domini pauperibus hic tribuendo erogemus . ut illic fructum mercedis in æterna patria sine fine cum domino fæliciter accipiamus .PROEM

Quapropter ego Cynewlphus Occidentalium Saxonum rex , aliquam terræ partem pro amore Dei , et pro expiatione delictorum meorum , necnon , quod verbo dolendum est , pro aliqua vexatione inimicorum nostrorum Cornubiorum gentis , cum consensu episcoporum atque satraparum meorum , Dei apostolo atque ministro , sancto Andreæ . humiliter ascribendo donaboDISPOSITIVE WORD , hoc est . xi . manentium prope fluvium qui dicitur Weluue , ad augmentum monasterii quod situm est juxta fontem magnum quem vocitant Wielea , ut eo diligentius in ecclesia sancti Andreæ apostoli Deo soli deserviant . Hiis teritoriis circumscriptam .

A meridie de valle quæ dicitur Asancumb . in occidentali plaga in unum fontem qui appellatur Diornanwiel deinde in collem quem incolæ appellant Thornhill . deinde in desertum on Picelon thorn , et tunc ultra flumen Weluue in fontem Holanwielle , et inde in desertum in unam fossam quæ est juxta fontem rivuli quem incolæ vocitant Sealtbroc , et tunc in eundem rivulum usque flumen Welwe , deinde in ripam fluminis usque vadum Welwe, et tunc in viam publicam usque sambucin quam vocitant Ellentrow et inde in torrentem lutosum in vadum orientalem , inde sursum per campestria inter duas petrosas vias ad supranominatum vallem Asancumb .BOUNDS

+ Si quis hæc infringere vel imminuere ausus sit , sciat se coram Christo et sanctis angelis ejus in ultimo examine rationem redditurum .CURSE + Scripta est hæc syngrapha anno dominicæ incarnationis dcclxvi . indictione . xii .DATING CLAUSE

+ Ego Cynewlphus Gewisorum rex . hanc meam donationem cum signaculo sanctæ crucis corroboravi .
+ Ego Herewaldus episcopus huius munificentiæ cartulam propria manu signavi .
+ Ego Cynehardus episcopus huic largitati consensi et subscripsi .
+ Signum manus Scillinges pr'..
+ Signum manus Heahferdes pr'..
+ Signum manus Eopfan pr'..
+ Signum manus Edelrices pr'..
+ Signum manus Hemeles pr'..
+ Signum manus Wigfred pr'..
+ Signum manus Ceardicis pr'..

Academic Citation: Cite this diplomatic edition in MLA, MHRA, Harvard, Chicago, BibTeX, Zotero, or EndNote.

Formulas in this Charter 6 Formulas

INVOCATION →
“In nomine domini nostri Jhesu Christi .”
PROEM →
“Cum constet omnibus catholicis et recte credentibus in domino , quod tempora huius temporalis vitæ longe lateque per orbem incertis ac diversis causis quotidie transeunt , necnon homines subitanea ægritudine præventi , statim vitam finiendo deserunt . simulque omnia fugitiva amittunt et ideo sine aliqua tarditate beneficia domini pauperibus hic tribuendo erogemus . ut illic fructum mercedis in æterna patria sine fine cum domino fæliciter accipiamus .”
DISPOSITIVEWORD →
“ascribendo donabo”
BOUNDS →
“A meridie de valle quæ dicitur Asancumb . in occidentali plaga in unum fontem qui appellatur Diornanwiel deinde in collem quem incolæ appellant Thornhill . deinde in desertum on Picelon thorn , et tunc ultra flumen Weluue in fontem Holanwielle , et inde in desertum in unam fossam quæ est juxta fontem rivuli quem incolæ vocitant Sealtbroc , et tunc in eundem rivulum usque flumen Welwe , deinde in ripam fluminis usque vadum Welwe, et tunc in viam publicam usque sambucin quam vocitant Ellentrow et inde in torrentem lutosum in vadum orientalem , inde sursum per campestria inter duas petrosas vias ad supranominatum vallem Asancumb .”
CURSE →
“Si quis hæc infringere vel imminuere ausus sit , sciat se coram Christo et sanctis angelis ejus in ultimo examine rationem redditurum .”
DATINGCLAUSE → Anno Domini; Indiction
“anno dominicæ incarnationis dcclxvi . indictione . xii .”

Named Persons & Attestations (PASE) 0 Attestations

No individual person mark-up tags found in this charter.