+ In nomine domini nostri Jhesu Christi !INVOCATION Omnia 'quæ videntur temporalia sunt , et quæ non videntur æterna sunt.' Et iterum lubrica sæculi fragilitas ostenditur , cum per eundum apostolum dicitur : 'Nichil intulimus in hunc mundum , nec auferre quid possumus.' Iccirco caducis et terrenis æterna celestis infulæ corona comparanda est .PROEM Quamobrem ego Ceduualla , regnante domino , rex aliquam terram , pro animæ meæ remedio et indulgentia piaculorum meorum , conferre ac donareDISPOSITIVE WORD abbati Aldelmo decreveram , id est , ex utraque parte silvæ cujus vocabulum est Cemele , de orientali parte termini stratarum , usque famosum amnem qui dicitur Temis . cxl.ta manentes , et in alio loco . xxxa . de orientali parte silvæ Bradon , et . vque . manentes in loco ubi conjunguntur duo flumina Aven et Wileo , et hoc maxime ad piscationem fratrum . Ita ergo firmiter et immobiliter hæc largitio in futuram progeniem permaneat , ut nullus frangere huius donationis privilegium præsumat . Si quis vero contra hanc munificentiam , tirannica postesta inflatus , venire temptaverit , sciat se obstaculum iræ Dei incurrere , et ultimo examine coram Christo et angelis ejus rationem reddere .CURSE Scripta autem est hæc munificentia indictione . i ., anno ab incarnatione domini sexcentesimo octogesimo octavo, mense Augusto , quarta decima kalendarum Septembrium dieDATING CLAUSE , feliciter .
+ Ego Haeddi episcopus subscripsi .
+ Signum manus Centuuini .
+ Signum manus Ceduuallan .
1 II Cor. 4: 18.
2 I Tim. 6: 7.
Formulas in this Charter 5 Formulas
Named Persons & Attestations (PASE) 0 Attestations
No individual person mark-up tags found in this charter.