Beorhtwulf.
Nemroth gigante Babiloniam edificante . 7 turrim confusionis linguam dispertitam fuisse lata declarat scriptura . ac deinde arma 7 bella cepisse per odium . Sed transmigrante Babilonie tirannide Romam caput extulisse . haut dubium est que per linguas 7 populos leges 7 judicia instituit . 7 census reddere vi coegit . Gratia vero superfusa cui honor . cui vectigal deberetur reddere non renuit dicens . 'Reddite que sunt cesaris cesari . 7 que sunt Dei Deo' . Hoc ergo audito 7 prelibato .PROEM Ego Beorhtwulf rex Merciorum pro remedio anime mee et spe mercedis eterne decem 7 septem mansas videlicet in Quentone . x . in Pebewrthe . ii . in Mepelesbarwe . v . ecclesie sancte Marie beatissime Dei genitricis semperque virginis que sita est in Eoueshame libenter in perpertuum concedoDISPOSITIVE WORD . Hec vero prenominata terra libera sit ab omnibus difficultatibus vel secularibus rebus nisi tribus istis . pontis 7 arcis 'construccione' 7 expeditione .
Qui autem nostram hanc munificentiam observare voluerit . servetur ei merces eterna . Qui autem noluerit 7 confrigere temptaverit ; confringet Deus omnipotens regnum et potentiam ejus . 7 hic 7 in futuro seculo 7 ponat partem ejus cum diabolo in puteo nigri inferni . nisi digne emendaverit illud .CURSE
Hæc vero singrafa depicta est anno dominice incarnationis . dcccxl . Indictione vero . iii . regni autem ejusdem Beorhtwulfi regis . ii o . anno .DATING CLAUSE
Hii sunt testes .
Ego Beorhtwulf rex in nomine sancte 7 individue trinitatis hanc donationem concedens donavi .
Ego Seðrið regina concessi .
Ego Tunberht episcopus concessi .
Ego Alhun episcopus consensi .
Ego Ceolred episcopus consensi .
Ego Beorhtred episcopus consensi .
Ego Eðelhard dux consensi .
Ego Hunberht dux consensi .
Ego Mucel dux consensi .
Ego Ælfstan dux consensi .
Formulas in this Charter 4 Formulas
Named Persons & Attestations (PASE) 0 Attestations
No individual person mark-up tags found in this charter.