De Salouuearpan et de Broctune.
Px Gubernante altithrono tonanti cunctaque mundi monarchia moderanti qui est et qui erat et qui venturus est . Cujus melliflua gratia arridenti .PROEM ego Cenwulf rex Merciorum regimina sceptri cum consilio ac consensu pantorum . procerum . pretorumque meorum quorum infra caraxata liquescunt vocabula . meo præclaro pontifici Deneberhto . et ejus dilectæ Uuegernensis æcclesiæ congregationi hoc libertatis et expeditionis privilegium de istis territoriis componere decrevi . hoc est Salouuarpe et Hamtun cum omnibus ad se bonis pertinentibus perpetualiter ad habendum et possidendum atque fruendum tamdiu quamdiu Christianitas in ista permaneat regione . liberam scripsi ab omnibus aliis secularibus rebus durisque servitutibus modicis et magnis . notis ignotis . preter tantum his duobus causis . arcis et pontis constructione et expeditione . Similiter has terras scilicet Beolne . et Broctun et Forfeld . cum eodem libertatis privilegio campis silvis omnibus modis sic liberam descripsi . Peracta est autem hæc donatio anno dominicæ incarnationis . dccc . xvii . indictione namque . x . regni vero nostri a Deo concessi . xxi .DATING CLAUSE
Augentem vero vel servantem hanc nostræ donationis libertatem omnipotens Deus dies suas et hic et in futuro augeat . corroboret . et benedicat . minuentem utique vel frangentem hanc in magno seu in modico . minuat Deus bona sua hic et in futuro . et æternaliter tradetur ad pænam . nisi ante cum satisfactione emendaverit .
Ego Cenulfus rex Merciorum hanc donationem manu mea firmavi . et signum sanctæ crucis subscripsi .
Ego Wlfred archiepiscopus .
Ego Herewine episcopus .
Ego Deneberht episcopus .
Ego Wlfheard episcopus .
Ego Wihtred abbas .
Ego Tilberht abbas .
Ego Wulfred dux .
Ego Beornoð dux .
Formulas in this Charter 2 Formulas
Named Persons & Attestations (PASE) 0 Attestations
No individual person mark-up tags found in this charter.