+ In nomine sancti salvatoris Dei et domini nostri Jhesu Christi . Regnante ac gubernante eodem domino Jhesu simulque spiritu sancto gubernacula in imis et in arduis disponendo . ubique regit . Licet sermo sapientium consiliumque prudentium stabilis permaneat . Tamen ob incertitudine temporalium rerum divinis numinibus muniendo perscrutandos pro ignotis et incertis eventis stabilienda roborandaque in Deo vivo et vero sunt.INVOCATION
Quapropter ego Coenulfus gratia Dei rex Merciorum . viro venerando in Christi charitate summo pontificalis apice decorato Wlfredo archiepiscopo dabo et concedoDISPOSITIVE WORD aliquam partem terræ juris mei . quæ mihi largitor omnium bonorum Deus donare dignatus est pro intimo caritatis affectu . ut apostolus ait . 'hilarem enim datorem diligit Deus' . Et hoc est in loco qui dicitur Binnan ea circiter . xxx . jugera inter duos rivos gremiales fluminis quod dicitur Stur . Et hæc terra libera permaneat in perpetuam possessionem ecclesiæ Christi .
Quod si quisque huic largitioni contradixerit . contradicat ei Deus . et denegat ingressum cælestis vitæ .CURSE
Actum est hoc anno dominicæ incarnationis . dccc . xiiii o . indictione . vi a .DATING CLAUSE his testibus consentientibus atque confirmantibus . quorum nomina nota sunt .
+ Ego Coenuulf gratia Dei rex Merciorum hanc donationis confirmationem signo crucis Christi roboravi .
+ Ego Wlfred archiæpiscopus consensi et subscripsi .
+ Ego Denebyrht æpiscopus consensi et subscripsi .
+ Ego Wlfhard æpiscopus consensi et subscripsi .
+ Signum manus Eadberhti ducis .
+ Signum manus Ealhheardi ducis .
+ Signum manus Ceolwlfi ducis .
Formulas in this Charter 4 Formulas
Named Persons & Attestations (PASE) 0 Attestations
No individual person mark-up tags found in this charter.