Navigation

Search
Corpus List
S 171 ↗ King Coenwulf (S 152-85)
Archive: Worcester • Date: Pre-A.D. 900 • Period: 9th Century • Kingdom: Mercia
Regest / Summary: A.D. 814 (Tamworth, Staffs.). Coenwulf, king of Mercia, to Deneberht, bishop, and his familia at Worcester; grant of 8 hides (manentes) at Sture, in exchange for 12 hides at Guiting, Gloucs. Latin.
Formula Highlights:
|

Rubric: De Villa qve vocatvr Stvre.

Marginal Note in Later Hand: Stowre

Px Regnante in ævum archi poli conditore .INVOCATION

Ego Kenulf ejus præclara gratia concedente rex Merciorum . daboDISPOSITIVE WORD aliquam partem terræ juris mei meo venerabili atque in Deo dilecto Deneberhto episcopo . atque ejus familiæ quæ est in Uuegorna cestre . id est octo manentium in loco qui appellatus est Ætsture cum omnibus ad se bonis pertinentibus perpetualiter ad habendum . possidendum . atque fruendum tamdiu quam Christianitas in ista permaneat regione . Liberam quoque terram istam concedo ab omnium sæcularium rerum operibus . ac tributum oneribus . atque exactorum conflictione . exceptis his . expeditione et pontis constructione . et singulare pretium foras . nihilque ad pænam resolvat .

Acta est autem hæc donatio anno dominicæ incarnationis . dccc mo . xiiii to . indictione . vii .DATING CLAUSE his testibus consentientibus ac scribentibus in vico celeberrimo qui vocatur TomoworðinPROMULGATION PLACE quorum infra liquescunt vocabula .

Si quis autem hanc nostram donationem augere . servare . vel adjuvare voluerit ; augeat omnipotens Deus dies suos et bona hic et in futuro . Si quis autem quod non optamus in aliquo frangere vel minuere temptaverit ; sciat se ante tribunal Christi rationem redditurum . atque a Deo et omnibus ejus sanctis alienum . nisi antea hic cum satisfactione emendaverit .CURSE Pro huius telluris donatione . ille episcopus et ejus familia mihi dederunt . xii . manentes bi Gythinge . in perpetuam hæreditatem possidendum his testibus consentientibus .

Ego Cenulf rex Merciorum hanc meam donationem signo sanctæ crucis confirmavi .
Ego Ælfðryð regina consensi et subscripsi .
Ego Aldulf episcopus consensi et subscripsi .
Ego Werenberht episcopus consensi .
Ego Deneberht episcopus consensi .
Ego Eadgar presbiter .
Ego Uuigberht presbiter .
Ego Heardberht dux .
Ego Beornoð dux .
Ego Sigreð minister .
Ego Eadwulf . minister .

Academic Citation: Cite this diplomatic edition in MLA, MHRA, Harvard, Chicago, BibTeX, Zotero, or EndNote.

Formulas in this Charter 5 Formulas

INVOCATION →
“Regnante in ævum archi poli conditore .”
DISPOSITIVEWORD →
“dabo”
DATINGCLAUSE → Anno Domini; Indiction
“anno dominicæ incarnationis . dccc mo . xiiii to . indictione . vii .”
PROMULGATIONPLACE →
“in vico celeberrimo qui vocatur Tomoworðin”
CURSE →
“Si quis autem hanc nostram donationem augere . servare . vel adjuvare voluerit ; augeat omnipotens Deus dies suos et bona hic et in futuro . Si quis autem quod non optamus in aliquo frangere vel minuere temptaverit ; sciat se ante tribunal Christi rationem redditurum . atque a Deo et omnibus ejus sanctis alienum . nisi antea hic cum satisfactione emendaverit .”

Named Persons & Attestations (PASE) 0 Attestations

No individual person mark-up tags found in this charter.