Rubric: De Piritvne.
Title (?): Into Oxena forda scire.
Marginal Note in MS 1: Pyrig tun Offa gæf into wirecastre.
Px 'In principio' secundum Geneseos 'fecit Deus cælum et terram' . Cælum videlicet cæli domino constituens . terram autem dedit Adam de qua factus est . iterumque in eam reversus . ipsius fabricatoris testimonio patet . ad eum dicentis . 'Terra es . et in terram ibis . pulvis es . et in pulverem reverteris' . Divisitque terram in filios . ac nepotes eorum . per innumera sæculorum latercula . Novissime quoque nobis secundum apostolum in quos fines sæculorum devenerunt . aliquam portionem regendam sua prædestinatione commendavit .PROEM
Qua propter ego Offa rex Merciorum . imitatus antecessorum meorum exempla . ut ex mortali regno quod citius constat finiendum . regnum immortale finemque nesciens . ubi justorum animæ simul cum angelis juncte fulgent in gloria . coram altithrono Deo deorum . facilius consequi . et optinere valeam . atque . ex erogatione talenti michi crediti . aliquid domino meo lucri proferrem . ideo partem aliquam agelli pro remedio animæ meæ . fruendum viro honorabili Milredo Huuicciorum antistiti in proprium dominium regia utens potestate libertissime largitus sumDISPOSITIVE WORD . id est . quinquies bina manentia . in loco qui proprio nuncupatur vocabulo Pirigtun . cum omnibus ad se rite pertinentibus . ut eo vivente bene utens possideat . et post evoluto calculo momentanei cursus dierum illius . cuicunque voluerit hominum rato hereditario relinquat possidendam .
+ Hanc quoque donationem Ego Offa rex Merciorum confirmo .
+ Ego Iamberht archiepiscopus .
+ Ego Eadberht episcopus .
+ Ego Kineheard episcopus .
+ Ego Ecgulf . episcopus .
+ Ego Huuithyse .
+ Ego Cinmann .
+ Ego Brordan .
+ Ego Eatan .
+ Ego Brihtwald .
+ Ego Esne .