De Lotvvic et de Colhylle.
In nomine domini Jhesu .INVOCATION
Ego Æðilbald ex divina dispensatione Mercensium rex rogatus a sancta familia Christi consistenti in loco cui nomen est Wigranceastre aliquam agelli partem in qua sal confici solet ad meridianam plagam fluminis quod dicunt Saluuerpe , in loco qui dicitur Lootwic et Coolbeorg , ad construendos tres casulos et sex caminos , pro redemptione animæ meæ in voluntariam possidendi libertatem concedens donaboDISPOSITIVE WORD sex alios a supradicta Christi familia caminos in duobus casulis in quibus similiter sal conficitur vicarios accipiens ad aquilonalem videlicet partem fluminis memorati cui vocabulum est Saluuerpe . Hanc autem mutuam vicissitudinem idcirco fecisse nos constat , quia utrisque nobis magis aptum esse visum est .
Hanc autem libertatem ego Æðelbaldus . rex Merciorum . signo sanctæ crucis confirmabo .
Ego Eguuinus episcopus .
Ego Wilfridus dux .
Ego Æþeluuard dux .
Ego Stronglic dux .
Ego Sigberhtus minister .
Ego Eadberht minister .
Ego Oba minister .
Ego Eadwlf minister .