In nomine domini nostri Jhesu Christi .INVOCATION
Nichil intulimus in hunc mundum sed nec auferre quid possumus . Ideo præmia æternæ patriæ nobis caducis cælestia momentaneis manentia sunt mercanda .PROEM
Iccirco ego Æthelbaldus rex Merciorum domino dispensante comite meo Withredo conjugique ejus Ansithe terram . vii tem . manencium in provincia Midelsexorum . in regione quæ dicitur Geddinges in australi atque in occidente habens torrentem cujus vocabulum Ficesburne . et in aquilonale ulterius quam via publica jacet . duorum jujerum latitudine in oriente in aquam quæ anglorum lingua Lake nominatur habens . quæ est duarum quæ ibi sunt . ulterior usque dum illam accipient sulcesque precedunt . Insuper memoratam aquam . id est Fissesburnam ea racione prorogans dono ut sit æcclesiastice juris potestate subdita in per[pet]uum nunquam ego ullusque successorum meorum contra hanc donacionis descriptionem venire temptaverit .BOUNDS
Quod si quis hoc præsumserit . noverit se in districto examine domino racionem reddendam insuper cum raptoribus insolubilem subire sentenciam .