Rubric in MSS 1 and 2:
Quomodo Ædelredus rex contulit Aldhelmo Abbati et Meldunensi cenobio Newentune et Cherletune juxta Tetteburi.
In nomine domini Dei nostri Jhesu Christi salvatoris !INVOCATION
'Nihil intulimus', ut apostolicum testatur oraculum , 'in hunc mundum , verum nec auferre quid possumus'PROEM 1 ; Iccirco terrenis ac caducis æterna et mansura mercanda sunt . Quapropter ego Æthelredus rex Merciorum , rogatus a patricio meo et propinquo Coenfritho pro remedio animæ meæ , ac pro oratione fratrum in Meldunesburg Deo servientium , . xv . cassatos prope Tectan Monasterium Aldelmo abbati libenter largitus sumDISPOSITIVE WORD.
Si quis vero hanc donationem augere et amplificare voluerit , augeat Deus partem ejus in libro vitæ : quod si quis , tyrannica potestate fretus , demere vel auferre satagerit , sciat se coram Christo novemque angelorum ordinibus in tremendo examine rationem redditurum.CURSE
Scripta est autem hæc cyrographi cartula , anno ab incarnatione domini . dclxxx . Indictione . ix .DATING CLAUSE
+ Ego Theodorus gratia Dei archiepiscopus confirmavi .
+ Ego Saxulfus episcopus subscripsi .
+ Ego Bosel episcopus subscripsi .
+ Signum manus Æthelredi regis Merciorum .
+ Signum Cenfrithi comitis .
Formulas in this Charter 5 Formulas
Named Persons & Attestations (PASE) 0 Attestations
No individual person mark-up tags found in this charter.