+ Regnante inperpetuum Deo et domino nostro Jhesu ChristoINVOCATION Ego Athelhardus larga omnipotentis Dei gratia annuente Dorobernensis ecclesiæ metropolitanus cum prestantissimo rege nostro Cenulfo . convocans universos provinciales episcopos nostros . duces et abbates . et cujuscunque dignitates viros . ad sinodale concilium in locum qui nominatur . CloveshoPROMULGATION PLACE . Ibi sollicito ab eis scrutinio . quesivimus qualiter apud eos fides catholica haberetur . et quomodo christiana religio exerceretur . Hiis ita exquisitis una omnium voce ita responsum est . 'Notum sit paternitati tuæ quia sicut primitus a sancta Romana et apostolica sede beatissimo papa Gregorio dirigente exarata est ; ita credimus . et quod credimus ; absque ambiguitate quantum possumus exercere satagimus' . Postquam autem super hiis uberius tractatum est . ita exorsi sumus . 'Necessarium est . fratres karissimi ecclesias Dei et venerabiles viros qui jam multo tempore terrarum dispendio . et absumcione cirographorum miserabiliter laboraverant . corrigere' . Hiis dictis ; prolatæ sunt inscripciones monasterii quod vocatur Coccham in medium terrarumque sibi adjacencium . Quod videlicet monasterium . cum omnibus ad illud pertinentibus terris . rex inclitus Merciorum Athelbaldus ecclesiæ salvatoris . quæ sita est in civitate Dorobernia dedit . utque illius donacio perseverancior fieret ; ex eadem terra cespitem . et cunctos libellos præmemorati cenobii . per venerabilem virum Cuthbertum archiepiscopum misit . et super altare salvatoris pro perpetua sua salute poni præcepit . Sed post mortem præfati pontificis easdem inscripciones . Dæiheah . et Osber[tu]s quos idem pontifex alumnos nutrivit ; maligno acti spiritu furati sunt et Cenulfo regi Occidentalium Saxonum detulerunt . at ille accipiens statim testimonia litterarum . prædictum cenobium cum omnibus ad illud rite pertiuentibus suis usibus coaptavit . neglectis prænominati archiepiscopi Cuthberti dictis et factis . Item Breguuinus et Ianbertus archiepiscopi per singulas sinodos suas . questi sunt de injuria ecclesiæ salvatoris illata et apud Cenulfum regem Occidentalem Saxonum . et apud Offa regem Merciorum qui videlicet sæpe memoratum cenobium . Coccham . et alias urbes quamplurimas . Cenulfo rege abstulit . et imperio Merciorum subegit . Tandem Cenulfus rex sera ductus penitentia . telligraphia . id est libellos quos a supradictis hominibus . Dæiheh . et Osberto injuste perceperat ; cum magna peccunia ecclesiæ Christi in Doroberniam remisit . humi[l]lime rogans ne sub tantæ auctoritatis anathemate periclitaretur . Verum rex Offa præmemoratum cenobium . Coccham sicut sine litteris accepit ; ita quanto tempore vixit detinuit . et absque litterarum testimonio suis post se heredibus reliquid. Secundo autem anno regni CenulfiDATING CLAUSE facta est sinothus sicut supra est prælibatum apud Clovesho . At ego Athelhardus gratia Dei Dorobernensis archiepiscopus . et Cuba primicerius mecum et multi alii ex illa ecclesia Christi sapientes libellos præfati cenobii Coccham in concilium detulimus . Cumque coram sinotho relicti fuissent omnium voce decretum est justum esse . ut metropolis ecclesia sepe præfatum cenobium Cocham cujus inscripciones in suo gremio habebat ; perciperet quo sub tanto tempore tam injuste spoliata fuerat . Tunc autem placuit michi Athelhardo Dei gratia archisacerdoti . et Cynedrythæ abbatissæ quæ eodem tempore sepedicto cenobio præfuit . a senioribus . ex utralibet parte Cantia ; scilicet . et a Bedeforde . ad hoc ibidem congregatis . quatinus ipsa Cynedrytha . in regione Cantia daret michi pro commutacione sepe præfati cenobii terram centum et decem manensium . Sexaginta cassatorum videlicet in loco qui dicitur Fleote . et triginta in loco qui dicitur Teneham . in tertio quoque loco ubi dicitur Cræges æuuelma . viginti . Quas scilicet terras olim rex Offa . sibi viventi conscribere fecit suisque hereduibus post eum . et post eorum cursum vitæ . ecclesiæ quæ sita est apud Beodeford consignari præcepit . Hoc etiam coram omni sinotho elegimus ut ipsa abbatissa a me percipiet sepe nominatum cenobium cum suis inscripcionibus . et ego terras et libellos terrarum illarum quas michi in Cancia reddit . ab ea acciperem quantinus nulla in posterum inter nos heredesque nostros et Offæ regis surgat contraversia . Sed quod sub tam nobili sinothis testimonio inter nos confirmatum est indirupto federe servetur in perpetuum . Ego quoque Athelhardus archiepiscopus concedo Cynedrithæ abbatissæ monasterium quod scitum est in loco qui dicitur Pectanege ad habendum quod michi rex pius . Egfridus hereditatorio jure possidendum donavit atque conscripsit.
Formulas in this Charter 3 Formulas
Named Persons & Attestations (PASE) 0 Attestations
No individual person mark-up tags found in this charter.