Wudian dun.
+ Domino et salvatore nostro perpetualiter regnanti .INVOCATION Ego Milredus Christi tribuente gratia humilis Huicciorum episcopus terram monasterii quod nominatur Uuidiandun . quod situm est in occidentali parte fluvii qui dicitur Tillnoð . xxi . manentia . quam videlicet terram Oshere subregulus Huicciorum Dunnan famulæ Dei ut esset juris ecclesiastici tradidit . consentiente Æðelredo regi Marcionum . Illa autem præfatam terram post se reliquid possidendam filiæ filiæ suæ . Hroðuuare . scilicet abbatissæ . cum conscientia . atque licentia . Egcuuini reverentissimi episcopi . at illa prædicta Hroðuuara abbatissa mihi in jus propriæ libertatis atque possessionis largitus est . Nunc ergo cum licentia servorum Dei . qui sub meo regimine Dei providentia constituuntur . libenter Æðelburge honorabili abbatissæ . filiæ Ælfredi eam tradoDISPOSITIVE WORD . ita tamen ut ipsa vivente habeat et possideat . et post obitum ejus ad æcclesiam beati Petri principis apostolorum . quæ sita est in Uueogerna civitate ubi et pontificalis cathedra Huicciorum constituitur pro æterna redemptione animæ meæ iterum reddat . Hæc cartula scripta est anno ab incarnatione Christi. dcc . lxx . iiii . indictione xii .DATING CLAUSE his testibus confirmantibus .
+ Ego Milred . episcopus hanc meam donationem signo crucis confirmabo . ea contradictione ut illa Æþelburh illud monasterium æt Uueogernacestre cum omnibus bonis quæ ibi sunt post diem ejus ad Uueogernensem quoque reddat æcclesiam . sicut præceptum erat patris ejus Ælfredi .
Formulas in this Charter 3 Formulas
Named Persons & Attestations (PASE) 0 Attestations
No individual person mark-up tags found in this charter.