In nomine Domini Dei nostri et saluatoris Jesu Christi .INVOCATION Ego Ercnuualdus episcopus prouinciae East Saexanorum . seruorum Dei seruus . dilectissimis in Christo sororibus in monasterio quod appellatur Berecingas habitantibus . quod Deo auxiliante construxi . concedoDISPOSITIVE WORD ut tam uos quam posteri uestri in perpetuum . ut constructum est . ita possideatis . et ne quis presul cuiuslibet sit ordinis . uel qui in locum meum successerit . ullam in eodem monasterio exerceat potestatem . nec sui iuris ditione contra canonum decreta inquietudines aliquas facere presumat . ea uero tantum faciat in predicto monasterio . quae ad utilitatem animarum pertinent . ordinationes sacerdotum . uel consecrationes ancillarum Dei . Ipsa uero sancta congregatio . qui propter Dei amorem ibidem Deo laudes exhibet . moriente abbatissa . ex seipsa sibi aliam eligat ad Dei timorem . Omnes terras quae mihi ex donationibus regum sunt concessae ad nomen eiusdem monasterii . quemadmodum donatae sunt . ex integro et quieto iure possideant . sicut chartulae donationum continent . quas in presenti uobis tradidi . Et ne quis forte improbus negator huius donationis erumpat . ideo singillatim has terras in hac chartula enumerandas et nominandas optimum duxi . Quarum prima fuit . quae mihi a Suidfrido rege data fuerat . xl . cassatarum et appellatur . Berecingas et Beddanhaam . Secunda quae ab Oedilredo tradita fuerat . lxxv . manentium et appellatur . Ricingahaam . Bydinhaam . Daeccanhaam . Angenlabeshaam . cum campo qui dicitur . Uuidmundes feld . Terra tertia quae ab eodem Oedilredo data fuerat . x . manentium appellatur . Celta . Quarta quae ab Ædilredo rege data fuerat . liii . manentium . et uocatur Gislheresuuyrth . Quinta iuxta . Hydaburnam . donata a Caeduualla rege . lxx . manentium appellatur . Badoricesheah . Sexta iuxta . Lundoniam . unius . manentis data a Uulfhario rege . Septima supra uicum . Lundoniae . data a Quoenguyda uxore . [...]aldi . x . manentium . Octaua quae appellatur . Suanescamp et Earhyð . donata ab Ædilredo rege . xl . cassatarum . Siquis autem episcoporum cuiuslibet dignitatis fuerit . uel omnium secularium potestatum . contra hanc chartulum . canonice ac regulariter a me constitutam . contendere presumserit . uel aliquid exinde subtrahere . sit separatus a consortio sanctorum in hoc saeculo omnium . et in futuro coelestis regni portas clausas contra se undique inueniat . a sancto Petro clauiculario coelestis regni . a quo mihi licentia huius priuilegii data et permissa fuerat per os beatissimi Agathonis . apostolicae sedis presulis . cum Romam adii ante annos . x . anno ab incarnatione Domini . dclxxvii . indictione prima .DATING CLAUSE Chartula autem haec a me dictata . confirmata in sua stabilitate nihilominus maneat .
+ Ego Ercnuualdus episcopus donator pro confirmatione subscripsi .
+ Ego Uuilfridus episcopus consensi et subscripsi .
+ Ego Haedde episcopus consensi et subscripsi .
+ Ego Guda presbyter et abbas consensi et subscripsi
.
+ Ego Eggbaldus presbyter et abbas consensi et subscripsi .
+ Ego Hagona presbyter et abbas consensi et subscripsi .
+ Ego Hooc presbyter et abbas consensi et subscripsi .
Sig+num manus Sebbi regis Est Saexanorum .
Sig+num manus Sigiheardi regis .
Sig+num manus Suebredi regis .
Formulas in this Charter 3 Formulas
Named Persons & Attestations (PASE) 0 Attestations
No individual person mark-up tags found in this charter.