Has igitur cartulas donationum vel commutationum prænominatorum reguum Æthelbaldi videlicet atque Offani cum ad me usque pervenerunt . Ego Pilheardus misellus comis regis Merciorum Coenuulfi justissime adquirens accipi . easque in synodali conciliabulo juxta locum qui dicitur Caelichyth . coram rege jam nominato Merciorum et præsulibus ecclesiarum Dei necnon et ducibus seu principibus produxi et per pecuniam a piisimo jam tum domino meo rege Merciorum libertatem terrarum illarum consecutus sum . id est . cc . solidis . et ut postea in diebus meis vel successorum meorum omni anno . xxx . et ut ab omnium fiscalium redituum operum onerumque seu etiam popularium conciliorum . vindictis nisi tantum . prætium pro prætio liberæ sint in perpetuum . Trium tamen causarum puplicarum ratio reddatur hoc est instructio pontuum et arcis . verum etiam in expeditionis necessitatem vires . v. tantum modo mittantur Huius rei gestæ hi fideles testes aderant quos hæc cartula comprehendit .
At nunc ego Coenuulfus Deo dispensante rex Merciorum propriæ donationis meæ libertatem signo sanctæ crucis libentissime Subscribo + .
+ Ego Æthelheardus Deo largiente archiepiscopus signum venerandæ crucis inpressi .
+ Ego Unuuona episcopus consensi .
+ Ego Aldulf episcopus consensi .
+ Ego Utol episcopus consensi .
+ Ego Eadulf episcopus consensi .
+ Ego Deneberht episcopus consensi .
+ Ego Haðoberht episcopus consensi .
+ Ego Cyneberht episcopus consensi .
+ Ego Uuigberht episcopus consensi .
+ Ego Alheard episcopus .
+ Ego Tiðferð episcopus .
+ Uuihthun abbas .
+ Ego Beonna abbas .
+ Ego Folðred abbas .
+ Ego Coenuulf Dei dono rex Merciorum consentiendo subscribo .
+ Ego Heaðoberht .
+ Ego Æðelmund .
+ Ego Esne .
+ Ego Heardberht .
+ Ego Ceolmund .
+ Ego Wigga .
+ Ego Cuðred .
+ Ego Osulf .
+ Ego Beornnoð .
+ Ego Cynhelm .
+ Ego Cyyda .
Formulas in this Charter 0 Formulas
No standalone formulas isolated in this charter.
Named Persons & Attestations (PASE) 0 Attestations
No individual person mark-up tags found in this charter.